Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 19.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

19.

1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira

 supervenit praesciebat enim et futura illorum

2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna

 sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos

 paenitentia acti

3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad

 monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem

 inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos

 persequebantur

4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum

 quae acciderant memorationem amittebant

5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et

 populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam

 mortem invenirent

6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur

 deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi

7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat

 terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et

 campus germinans de profundo nimio

8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu

 videntes mirabilia monstra

9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt

 magnificantes te Domine qui liberasti illos

10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum

 facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra

 muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti

 concupiscentia postulaverunt escam epulationis

12 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari

 ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine

 illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste

 enim patiebantur secundum suas nequitias

13 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii

 quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos

 hospites in servitutem accipiebant

14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum

 quoniam inviti recipiebant extraneos

15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant

 iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus

16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti

 cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui

 transitum quaerebat

17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo

 qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde

 est aestimare et ex ipso certo visu

18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque

 erant natantia in terram transiebant

19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua

 extinguentis naturae obliviscebatur

20 flammae e contrario corruptibilium animalium non

 vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae

 facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim

 Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti

 in omni tempore et in omni loco adsistens eis

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License