Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Ecclesiasticus
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

1 fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere

2 animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua

3 cor inopis ne adflixeris et non protrahas datum angustianti

4 rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno

5 ab inope ne avertas oculos propter iram et non relinquas quaerentibus tibi retro maledicere

6 maledicentis enim te in amaritudine exaudietur precatio illius exaudiet autem eum qui fecit illum

7 congregationi pauperum affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum

8 declina pauperi aurem tuam et redde debitum tuum et responde pacifica in mansuetudine

9 libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua

10 in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum

11 et eris velut filius Altissimi obaudiens et miserebitur tui magis quam mater

12 sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit exquirentes se et praeibit in viam iustitiae

13 et qui illam diligit diligit vitam et qui vigilaverint ad illam conplectebuntur placorem eius

14 qui tenuerint illam vitam hereditabunt et quo introibit benedicit Deus

15 qui serviunt ei obsequentes erunt Sancto et eos qui diligunt illam diligit Deus

16 qui audit illam iudicat gentes et qui intuetur illam permanebit confidens

17 si crediderit ei hereditabit illam et erunt in confirmatione creaturae illorum

18 quoniam in temptatione ambulat cum eo et in primis eligit eum

19 timorem et metum et adprobationem inducet super illum et cruciabit illum in tribulatione doctrinae suae donec temptet illum in cogitationibus illius et credat animae illius

20 et firmabit illum et iterum adducet directum ad illum

21 et denudat absconsa sua et thesaurizat super illum scientiam et intellectum iustitiae

22 si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui

23 fili conserva tempus et devita a malo

24 pro anima tua non confundaris dicere verum

25 est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam

26 ne accipias faciem adversus faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium

27 non reverearis proximum tuum in casum suum

28 nec retineas verbum in tempus salutis non abscondas sapientiam tuam in decore eius

29 in lingua enim agnoscitur sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis veritatis et firmamentum in operibus iustitiae

30 non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuae confundere

31 non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccato

32 noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii

33 pro iustitia agoniare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos

34 noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis

35 noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi

36 non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad reddendum collecta




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License