Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Ecclesiasticus
    • 19.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

19.

1 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet

2 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos

3 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius

4 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur

5 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam

6 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur

7 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis

8 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare

9 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper

10 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet

11 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis

12 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti

13 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere

14 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret

15 corripe amicum saepe enim fit commissio

16 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo

17 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris

18 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis

19 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia

20 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia

21 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi

22 est sollertia certa et ipsa iniqua

23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo

24 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est

25 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet

26 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus

27 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo

28 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License