Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Ecclesiasticus
    • 42.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

42.

1 non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas

2 de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium

3 de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum

4 de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum

5 de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare

6 super mulierem nequam bonum est signum

7 ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe

8 de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum

9 filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat

10 nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur

11 super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi

12 omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari

13 de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri

14 melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium

15 memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius

16 sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius

17 nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua

18 abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit

19 cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum

20 non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo

21 magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est

22 neque minuitur et non eget alicuius consilio

23 quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare

24 omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei

25 omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse

26 uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License