1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem
autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia
et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem
autem non habuero nihil sum
3 et si distribuero in cibos pauperum omnes
facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non
habuero nihil mihi prodest
4 caritas patiens est benigna est caritas non
aemulatur non agit perperam non inflatur
5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non
inritatur non cogitat malum
6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem
veritati
7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia
sustinet
8 caritas numquam excidit sive prophetiae
evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur
quod ex parte est
11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam
ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant
parvuli
12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem
facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus
sum
13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec
maior autem his est caritas
|