1 filioli mei haec scribo vobis ut non
peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum
iustum
2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non
pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
3 et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata
eius observemus
4 qui dicit se nosse eum et mandata eius non
custodit mendax est in hoc veritas non est
5 qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas
Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus
6 qui dicit se in ipso manere debet sicut ille
ambulavit et ipse ambulare
7 carissimi non mandatum novum scribo vobis sed
mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis
8 iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum
et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet
9 qui dicit se in luce esse et fratrem suum
odit in tenebris est usque adhuc
10 qui diligit fratrem suum in lumine manet
et scandalum in eo non est
11 qui autem odit fratrem suum in tenebris
est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt
oculos eius
12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis
peccata propter nomen eius
13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui
ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem
scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis
adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum
15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo
sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo
16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia
carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre
sed ex mundo est
17 et mundus transit et concupiscentia eius qui
autem facit voluntatem Dei manet in aeternum
18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia
antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam
novissima hora est
19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si
fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam
non sunt omnes ex nobis
20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis
omnia
21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem
sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est
22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam
Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet
qui confitetur Filium et Patrem habet
24 vos quod audistis ab initio in vobis
permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et
Patre manebitis
25 et haec est repromissio quam ipse
pollicitus est nobis vitam aeternam
26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt
vos
27 et vos unctionem quam accepistis ab eo
manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio
eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos
manete in eo
28 et nunc filioli manete in eo ut cum
apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius
29 si scitis quoniam iustus est scitote
quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est
|