Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 9.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

9.

1 Deus parentum et Domine misericordiae tuae qui fecisti omnia

 verbo tuo

2 et sapientia tua constituisti hominem ut dominetur creaturae

 quae a te facta est

3 ut disponat orbem terrarum in aequitate et iustitia et in

 directione cordis iudicium iudicet

4 da mihi sedium tuarum adsistricem sapientiam et noli me

 reprobare a pueris tuis

5 quoniam ego servus tuus et filius ancillae tuae sum homo

 infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et

 legum

6 et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit

 ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur

7 tu me elegisti regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum

 et filiarum

8 dixisti aedificare templum in monte sancto tuo et in

 civitate habitationis tuae aram similitudinem tabernaculi

 sancti tui quod praeparasti ab initio

9 et tecum sapientia quae novit opera tua quae et adfuit tunc

 cum orbem terrarum faceres et sciebat quid placitum esset

 oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis

10 mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede

 magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid

 acceptum sit apud te

11 scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in

 operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia

12 et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum iuste

 et ero dignus sedium patris mei

13 quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis

 poterit cogitare quid velit Dominus

14 cogitationes enim mortalium timidae et incertae

 providentiae nostrae

15 corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit

 terrena inhabitatio sensum multa cogitantem

16 et difficile aestimamus quae in terra sunt et quae in

 prospectu sunt invenimus cum labore quae in caelis sunt autem

 quis investigavit

17 sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et

 miseris sanctum spiritum tuum de altissimis

18 et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et

 quae tibi placent didicerunt homines

19 et per sapientiam sanati sunt




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License