Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS V DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS (Cann. 298 – 329)
          • Caput I NORMAE COMMUNES
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS (Cann. 298329)
 
Caput I NORMAE COMMUNES
 
Can. 298 - § 1In Ecclesia habentur consociationes distinctae ab institutis vitae 
consecratae et societatibus vitae apostolicae, in quibus christifideles, sive clerici sive laici 
sive clerici et laici simul, communi opera contendunt ad perfectiorem vitam fovendam, aut ad 
alia apostolatus opera, scilicet ad evangelizationis incepta, ad pietatis vel caritatis opera 
exercenda et ad ordinem temporalem christiano spiritu animandum
§ 2Christifideles sua nomina dent iis praesertim consociationibus, quae a competenti 
auctoritate ecclesiastica aut erectae aut laudatae vel commendatae sint.
 
Can. 299 - § 1Integrum est christifidelibus, privata inter se conventione inita, 
consociationes constituere ad fines de quibus in can. 298, § 1 persequendos, firmo 
praescripto can. 301, § 1
§ 2Huiusmodi consociationes, etiamsi ab auctoritate ecclesiastica laudentur vel 
commendentur, consociationes privatae vocantur
§ 3Nulla christifidelium consociatio privata in Ecclesia agnoscitur, nisi eius statuta ab 
auctoritate competenti recognoscantur.
 
Can. 300 - Nulla consociatio nomen "catholicae" sibi assumat, nisi de consensu competentis 
auctoritatis ecclesiasticae, ad normam can. 312.
 
Can. 301 - § 1Unius auctoritatis ecclesiasticae competentis est erigere christifidelium 
consociationes, quae sibi proponant doctrinam christianam nomine Ecclesiae tradere aut 
cultum publicum promovere, vel quae alios intendant fines, quorum prosecutio natura sua 
eidem auctoritati ecclesiasticae reservatur
§ 2Auctoritas ecclesiastica competens, si id expedire iudicaverit, christifidelium 
consociationes quoque erigere potest ad alios fines spirituales directe vel indirecte 
prosequendos, quorum consecutioni per privatorum incepta non satis provisum sit
§ 3Christifidelium consociationes quae a competenti auctoritate ecclesiastica eriguntur, 
consociationes publicae vocantur.
 
Can. 302 - Christifidelium consociationes clericales eae dicuntur, quae sub moderamine sunt 
clericorum, exercitium ordinis sacri assumunt atque uti tales a competenti auctoritate 
agnoscuntur.
 
Can. 303 - Consociationes, quarum sodales, in saeculo spiritum alicuius instituti religiosi 
participantes, sub altiore eiusdem instituti moderamine, vitam apostolicam ducunt et ad 
perfectionem christianam contendunt, tertii ordines dicuntur aliove congruenti nomine 
vocantur.
 
Can. 304 - § 1Omnes christifidelium consociationes, sive publicae sive privatae, 
quocumque titulo seu nomine vocantur, sua habeant statuta, quibus definiantur consociationis 
finis seu obiectum sociale, sedes, regimen et condiciones ad partem in iisdem habendam 
requisitae, quibusque determinentur agendi rationes, attentis quidem temporis et loci 
necessitate vel utilitate
§ 2Titulum seu nomen sibi eligant, temporis et loci usibus accommodatum, maxime ab ipso 
fine, quem intendunt, selectum.
 
Can. 305 - § 1Omnes christifidelium consociationes subsunt vigilantiae auctoritatis 
ecclesiasticae competentis, cuius est curare ut in iisdem integritas fidei ac morum servetur, et 
invigilare ne in disciplinam ecclesiasticam abusus irrepant, cui itaque officium et ius 
competunt ad normam iuris et statutorum easdem invisendi; subsunt etiam eiusdem 
auctoritatis regimini secundum praescripta canonum, qui sequuntur
§ 2Vigilantiae Sanctae Sedis subsunt consociationes cuiuslibet generis; vigilantiae Ordinarii 
loci subsunt consociationes dioecesanae necnon aliae consociationes, quatenus in dioecesi 
operam exercent.
 
Can. 306 - Ut quis consociationis iuribus atque privilegiis, indulgentiis aliisque gratiis 
spiritualibus eidem consociationi concessis fruatur, necesse est et sufficit ut secundum iuris 
praescripta et propria consociationis statuta, in eandem valide receptus sit et ab eandem non 
sit legitime dimissus.
 
Can. 307 - § 1Membrorum receptio fiat ad normam iuris ac statutorum uniuscuiusque 
consociationis
§ 2Eadem persona adscribi potest pluribus consociationibus
§ 3Sodales institutorum religiosorum possunt consociationibus, ad normam iuris proprii, 
de consensu sui Superioris nomen dare.
 
Can. 308 - Nemo legitime adscriptus a consociatione dimittatur, nisi iusta de causa ad 
normam iuris et statutorum.
 
Can. 309 - Consociationibus legitime constitutis ius est, ad normam iuris et statutorum, 
edendi peculiares normas ipsam consociationem respicientes, celebrandi comitia, designandi 
moderatores, officiales, ministros atque bonorum administratores.
 
Can. 310 - Consociatio privata quae uti persona iuridica non fuerit constituta, qua talis 
subiectum esse non potest obligationum et iurium; christifideles tamen in ea consociati 
coniunctim obligationes contrahere atque uti condomini et compossessores iura et bona 
acquirere et possidere possunt; quae iura et obligationes per mandatarium seu procuratorem 
exercere valent.
 
Can. 311 - Sodales institutorum vitae consecrate qui consociationibus suo instituto aliquo 
modo unitis praesunt aut assistunt, curent ut eadem consociationes operibus apostolatus in 
dioecesi exsistentibus adiutorium praebeant, cooperantes praesertim, sub directione 
Ordinarii loci, cum consociationibus quae ad apostolatum in dioecesi exercendum 
ordinantur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License