Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS V DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS (Cann. 298 – 329)
          • Caput III DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS PRIVATIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS PRIVATIS
 
Can. 321 - Consociationes privata christifideles secundum statutorum praescripta dirigunt et 
moderantur.
 
Can. 322 - § 1Consociatio christifidelium privata personalitatem iuridicam acquirere 
potest per decretum formale auctoritatis ecclesiasticae competentis, de qua can. 312
§ 2Nulla christifidelium consociatio privata personalitatem iuridicam acquirere potest, nisi 
eius statuta ab auctoritate ecclesiastica, de qua in can. 312, § 1, sint probata; statutorum 
vero probatio consociationis naturam privatam non immutat.
 
Can. 323 - § 1Licet christifidelium consociationes privatae autonomia gaudeant ad 
normam can. 321, subsunt vigilantiae auctoritatis ecclesiasticae ad normam can. 305, 
itemque eiusdem auctoritatis regimini
§ 2Ad auctoritatem ecclesiasticam etiam spectat, servata quidem autonomia 
consociationibus privatis propria, invigilare et curare ut virium dispersio vitetur, earumque 
apostolatus exercitium ad bonum commune ordinetur.
 
Can. 324 - § 1Christifidelium consociatio privata libere sibi moderatorem et officiales 
designat, ad normam statutorum
§ 2Christifidelium consociatio privata consiliarium spiritualem, si quemdam exoptet, libere 
sibi eligere potest inter sacerdotes ministerium legitime in dioecesi exercentes; qui tamen 
indiget confirmatione Ordinarii loci.
 
Can. 325 - § 1Christifidelium consociatio privata ea bona quae possidet libere 
administrat, iuxta statutorum praescripta, salvo iure auctoritatis ecclesiasticae competentis 
vigilandi ut bona fines associationis adhibeantur. 
§ 2Eadem subest loci Ordinarii auctoritati ad normam can. 1301 quod attinet ad 
administrationem erogationemque bonorum, quae ipsi ad pias causas donata aut relicta sint.
 
Can. 326 - § 1Extinguitur christifidelium consociatio privata ad normam statutorum; 
supprimi etiam potest a competenti auctoritate, si eius actio in grave damnum cedit doctrinae 
vel disciplinae ecclesiasticae, aut scandalo est fidelium
§ 2Destinatio bonorum consociationis extinctae ad normam statutorum determinanda est, 
salvis iuribus quaesitis atque oblatorum voluntate.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License