Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS V DE CHRISTIFIDELIUM CONSOCIATIONIBUS (Cann. 298 – 329)
          • Caput IV NORMAE SPECIALES DE LAICORUM CONSOCIATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV NORMAE SPECIALES DE LAICORUM CONSOCIATIONIBUS
 
Can. 327 - Christifideles laici magni faciant consociationes ad spirituales fines, de quibus in 
Can. 298, constitutas, eas speciatim quae rerum temporalium ordinem spiritu christiano 
animare sibi proponunt atque hoc modo intimam inter fidem et vitam magnopere fovent 
unionem.
 
Can. 328 - Qui praesunt consociationibus laicorum, iis etiam quae vi privilegii apostolici 
erectae sunt, curent ut suae cum aliis christifidelium consociationibus, ubi id expediat, 
cooperentur, utque variis operibus christianis, praesertim in eodem territorio exsistentibus, 
libenter auxilio sint.
 
Can. 329 - Moderatores consociationum laicorum curent, ut sodales consociationis ad 
apostolatum laicis proprium exercendum debite efformentur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License