Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO I DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE (Cann. 330 – 367)
          • Caput III DE SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALIBUS
 
Can. 349 - S. R. E. Cardinales peculiare Collegium constituunt, cui competit ut electioni 
Romani Pontificis provideat ad normam iuris peculiaris; Cardinales item Romano Pontifici 
adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quaestiones maioris momenti tractandas in unum 
convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem Romano Pontifici 
praestando in cura praesertim cotidiana universae Ecclesiae.
 
Can. 350 - § 1Cardinalium Collegium in tres ordines distribuitur:   episcopalem, ad quem 
pertinent Cardinales quibus a Romano Pontifice titulus assignatur Ecclesiae suburbicariae, 
necnon Patriarchae orientales qui in Cardinalium Collegium relati sunt; presbyteralem et 
diaconalem
§ 2Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut diaconia in Urbe 
assignatur a Romano Pontifice
§ 3Patriarchae orientales in Cardinalium Collegium assumpti in titulum habent suam 
patriarchalem sedem
§ 4Cardinalis Decanus in titulum habet dioecesim Ostiensem, unacum alia Ecclesia quam 
in titulum iam habeat
§ 5Per optionem in Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam, possunt, 
servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine presbyterali transire ad alium 
titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad aliam diaconiam et, si per integrum decennium in 
ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem presbyteralem
§ 6Cardinalis ex ordine diaconali transiens per optionem ad ordinem presbyteralem, 
locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad Cardinalatum 
assumpti sunt.
 
Can. 351 - § 1Qui Cardinales promoveantur, libere a Romano Pontifice seliguntur viri, 
saltem in ordine presbyteratus constituti, doctrina, moribus, pietate necnon rerum agendarum 
prudentia egregie praestantes; qui nondum sunt Episcopi, consecrationem episcopalem 
recipere debent
§ 2Cardinales creantur Romani Pontificis decreto, quod quidem coram Cardinalium 
Collegio publicatur; inde a publicatione facta officiis tenentur atque iuribus gaudent lege 
definitis
§ 3Promotus ad cardinalitiam dignitatem, cuius creationem Romanus Pontifex 
annuntiaverit, nomen autem in pectore sibi reservans, nullis interim tenetur Cardinalium 
officiis nullisque eorum gaudet iuribus; postquam autem a Romano Pontifice eius nomen 
publicatum fuerit, iisdem tenetur officiis fruiturque iuribus, sed iure praecedentiae gaudet a 
die reservationis in pectore.
 
Can. 352 - § 1.  Cardinalium Collegio praeest Decanus, eiusque impediti vices sustinet 
Subdecanus; Decanus, vel Subdecanus, nulla in ceteros Cardinales gaudet potestate 
regiminis, sed ut primus inter pares habetur
§ 2Officio Decani vacante, Cardinales titulo Ecclesiae suburbicariae decorati, iique soli, 
praesidente Subdecano si adsit, aut antiquiore ex ipsis, e coetus sui gremio unum eligant qui 
Decanum Collegii agat; eius nomen ad Romanum Pontificem deferant, cui competit electum 
probare
§ 3Eadem ratione de qua in § 2, praesidente ipso Decano, eligitur Subdecanus; 
Subdecani quoque electionem probare Romano Pontifici competit
§ 4Decanus et Subdecanus, si in Urbe domicilium non habeant, illud ibidem acquirant.
 
Can. 353 - § 1Cardinales collegiali actione supremo Ecclesiae Pastori praecipue auxilio 
sunt in Consistoriis, in quibus iussu Romani Pontificis eoque praesidente congregantur; 
Consistoria habentur ordinaria aut extraordinaria
§ 2In Consistorium ordinarium, convocantur omnes Cardinales, saltem in Urbe versantes, 
ad consultationem de quibusdam negotiis gravibus, communis tamen contigentibus, aut ad 
actus quosdam maxime sollemnes peragendos
§ 3In Consistorium extraordinarium, quod celebratur cum peculiares Ecclesiae 
necessitates vel graviora negotia tractanda id suadeant, convocantur omnes Cardinales
§ 4Solum Consistorium ordinarium, in quo aliquae sollemnitates celebrantur, potest esse 
publicum, cum scilicet praeter Cardinales admittuntur Praelati, legati societatum civilium 
aliive ad illud invitati.
 
Can. 354 - Patres Cardinales dicasteriis aliisve institutis permanentibus Romanae Curiae et 
Civitatis Vaticanae praepositi, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverint, 
rogantur ut renuntiationem ab officio exhibeant Romano Pontifici qui, omnibus perpensis, 
providebit.
 
Can. 355 - § 1Cardinali Decano competit electum Romanum Pontificem in Episcopum 
ordinare, si electus ordinatione indigeat; impedito Decano, idem ius competit Subdecano, 
eoque impedito, antiquiori Cardinali ex ordine episcopali
§ 2Cardinalis Proto-diaconus nomen novi electi Summi Pontificis populo annuntiant; item 
pallia Metropolitis imponit eorumve procuratoribus tradit, vice Romani Pontificis.
 
Can. 356 - Cardinales obligatione tenentur cum Romano Pontifice sedulo cooperandi; 
Cardinales itaque quovis officio in Curia fungentes, qui non sint Episcopi dioecesani, 
obligatione tenentur residendi in Urbe; Cardinales qui alicuius dioecesis curam habent ut 
Episcopi dioecesani, Urbem petant quoties a Romano Pontifice convocentur.
 
Can. 357 - § 1Cardinales, quibus Ecclesia suburbicaria aut ecclesia in Urbe in titulum est 
assignata, postquam in eiusdem venerunt possessionem, earundem dioecesium et 
ecclesiarum bonum consilio et patrocinio promoveant, nulla tamen in easdem potestate 
regiminis pollentes, ac nulla ratione sese in iis interponentes, quae ad earum bonorum 
administrationem, ad disciplinam aut ecclesiarum servitium spectant
§ 2Cardinales extra Urbem et extra propriam dioecesim degentes, in iis quae ad sui 
personam pertinent exempti sunt a potestate regiminis Episcopi dioecesis in qua 
commorantur.
 
Can. 358 - Cardinali, cui a Romano Pontifice hoc munus committitur ut in aliqua sollemni 
celebratione vel personarum coetu eius personam sustineat, uti "Legatus a latere," scilicet 
tamquam eius alter ego, sicuti et illi cui adimplendum concreditur tamquam ipsius "misso 
speciali" certum munus pastorale, ea tantum competunt quae ab ipso Romano Pontifice 
eidem demandantur.
 
Can. 359 - Sede Apostolica vacante, Cardinalium Collegium ea tantum in Ecclesia gaudet 
potestate, quae in peculiari lege eidem tribuitur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License