Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO I DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE (Cann. 330 – 367)
          • Caput V DE ROMANI PONTIFICIS LEGATIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE ROMANI PONTIFICIS LEGATIS
 
Can. 362 - Romano Pontifici ius est nativum et independens Legatos suos nominandi ac 
mittendi sive ad Ecclesias particulares in variis nationibus vel regionibus, sive simul ad 
Civitates et ad publicas Auctoritates, itemque eos transferendi et revocandi, servatis quidem 
normis iuris internationalis, quod attinet ad missionem et revocationem Legatorum apud Res 
Publicas constitutorum.
 
Can. 363 - § 1Legatis Romani Pontificis officium committitur ipsius Romani Pontificis 
stabili modo gerendi personam apud Ecclesias particulares aut etiam apud Civitates et 
publicas Auctoritates, ad quas missi sunt
§ 2Personam gerunt Apostolicae Sedis ii quoque, qui in pontificam Missionem ut Delegati 
aut Observatores deputantur apud Consilia internationalia aut apud Conferentias et 
Conventus.
 
Can. 364 - Praecipuum munus Legati pontifici est ut firmiora et efficaciora in dies reddantur 
unitatis vincula, quae inter Apostolicam Sedem et Ecclesias particulares interceduntAd 
pontificium ergo Legatum pertinet pro sua dicione
1_ ad Apostolicam Sedem notitias mittere de condicionibus in quibus versantur Ecclesiae 
particulares, deque omnibus quae ipsam vitam Ecclesiae et bonum animarum attingant; 
2_ Episcopis actione et consilio adesse, integro quidem manente eorundem legitimae 
potestatis exercitio; 
3_ crebras fovere relationes cum Episcoporum conferentia, eidem omnimodam operam 
praebendo; 
4_ ad nominationem Episcoporum quod attinet, nomina candidatorum Apostolicae Sedi 
transmittere vel proponere necnon processum informativum de promovendis instruere, 
secundum normas ab Apostolica Sede datas; 
5_ anniti ut promoveantur res quae ad progressum et consociatam populorum operam 
spectant; 
6_ operam conferre cum Episcopis, ut opportuna foveantur commercia inter Ecclesiam 
catholicam et alias Ecclesias vel communitates ecclesiales, immo et religiones non 
christianas; 
7_ ea quae pertinent ad Ecclesiae et Apostolicae Sedis missionem, consociata cum 
Episcopis actione, apud moderatores Civitatis tueri; 
8_ exercere praeterea facultates et cetera explere mandata quae ipsi ab Apostolica Sede 
committantur.
 
Can. 365 - § 1Legati pontificii, qui simul legationem apud Civitates iuxta iuris 
internationalis normas exercet, munus quoque peculiare est
1_ promovere et fovere necessitudines inter Apostolicam Sedem et Auctoritates Rei 
Publicae; 
2_ quaestiones pertractare quae ad relationes inter Ecclesiam et Civitatem pertinent; et 
peculiari modo agere de concordatis aliisque huiusmodi conventionibus conficiendis et ad 
effectum deducendis
§ 2In negotiis, de quibus in § 1, expediendis, prout adiuncta suadeant, Legatus pontificius 
sententiam et consilium Episcoporum dicionis ecclesiasticae exquirere ne omittat, eosque de 
negotiorum cursu certiores faciat.
 
Can. 366 - Attenta peculiari Legati muneris indole
1_ sedes Legationis pontificae a potestate regiminis Ordinarii loci exempta est, nisi agatur de 
matrimoniis celebrandis; 
2_ Legato pontificio fas est, praemonitis, quantum fieri potest, locorum Ordinariis, in 
omnibus ecclesiis suae legationis liturgicas celebrationes, etiam in pontificalibus, peragere.
 
Can. 367 - Pontificii Legati munus non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris 
pontificiis statuatur; cessat autem expleto mandato, revocatione eidem intimata, renuntiatione 
a Romano Pontifice acceptata.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License