Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368 – 430)
          • Caput I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
 
TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368430)
 
Caput I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS
 
Can. 368 - Ecclesiae particulares, in quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit, sunt 
imprimis dioeceses, quibus nisi aliud constet, assimilantur praelatura territorialis et abbatia 
territorialis, vicariatus apostolicus et praefectura apostolica necnon administratio apostolica 
stabiliter erecta.
 
Can. 369 - Dioecesis est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii 
pascenda concreditur, ita ut, pastori suo adhaerens ab eoque per Evangelium et 
Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata, Ecclesiam particularem constituat, in qua vere 
inest et operatur una sancta catholica et apostolica Christi Ecclesia.
 
Can. 370 - Praelatura territorialis aut abbatia territorialis est certa populi Dei portio, 
territorialiter quidem circumscripta, cuius cura, specialia ob adiuncta, committitur alicui 
Praelato aut Abbati, qui eam, ad instar Episcopi dioecesani, tamquam proprius eius pastor 
regat.
 
Can. 371 - § 1Vicariatus apostolicus vel praefectura apostolica est certa populi Dei portio 
quae, ob peculiaria adiuncta, in dioecesim nondum est constituta, quaeque pascenda 
committitur Vicario apostolico aut Praefecto apostolico, qui eam nomine Summi Pontificis 
regant
§ 2Adminitratio apostolica est certa populi Dei portio, quae ob speciales et graves omnino 
rationes a Summo Pontifice in dioecesim non erigitur, et cuius cura pastoralis committitur 
Administratori apostolico, qui eam nomine Summi Pontificis regat.
 
Can. 372 - § 1Pro regula habeatur ut portio populi Dei quae dioecesim aliamve Ecclesiam 
particularem constituat, certo territorio circumscribatur, ita ut omnes comprehendat fideles in 
territorio habitantes
§ 2Attamen, ubi de iudicio supremae Ecclesiae auctoritatis, auditis Episcoporum 
conferentiis quarum interest, utilitas id suadeat, in eodem territorio erigi possunt Ecclesiae 
particulares ritu fidelium aliave simili ratione distinctae.
 
Can. 373 - Unius supremae auctoritatis est Ecclesias particulares erigere; quae legitime 
erectae, ipso iure personalitate iuridica gaudent.
 
Can. 374 - § 1Quaelibet dioecesis aliave Ecclesia particularis dividatur in distinctas partes 
seu paroecias
§ 2Ad curam pastoralem per communem actionem fovendam plures paroeciae viciniores 
coniungi possunt in peculiares coetus, uti sunt vicariatus foranei.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License