Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368 – 430)
          • Caput II DE EPISCOPIS
            • Art. 3 DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET AUXILIARIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET AUXILIARIBUS
 
Can. 403 - § 1Cum pastorales dioecesis necessitates id suadeant, unus vel plures 
Episcopi auxiliares, petente Episcopo dioecesano, constituantur Episcopus auxiliaris iure 
successionis non gaudet
§ 2Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, Episcopo dioecesano dari potest 
Episcopus auxiliaris specialibus instructus facultatibus
§ 3Sancta Sedes, si magis opportunum id ipsi videatur, ex officio constituere potest 
Episcopum coadiutorem, qui et ipse specialibus instruitur facultatibus; Episcopus coadiutor 
iure successionis gaudet.
 
Can. 404 - § 1Episcopus coadiutor officii sui possessionem capit, cum litteras apostolicas 
nominationis, per se vel per procuratorem, ostenderit Episcopo dioecesano atque collegio 
consultorum, praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat
§ 2Episcopus auxiliaris officii sui possessionem capit, cum litteras apostolicas nominationis 
ostenderit Episcopo dioecesano, praesente curiae cancellario, qui rem in acta referat
§ 3Quod si Episcopus dioecesanus plene sit impeditus, sufficit ut tum Episcopus 
coadiutor, tum Episcopus auxiliaris litteras apostolicas nominationis ostendant collegio 
consultorum, praesente curiae cancellario.
 
Can. 405 - § 1Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris, obligationes et iura 
habent quae determinantur praescriptis canonum qui sequuntur, atque in litteris suae 
nominationis definiuntur
§ 2Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, de quo in can. 403, § 2, Episcopo 
dioecesano in universo dioecesis regimine adstant atque eiusdem absentis vel impedit vices 
supplent.
 
Can. 406 - § 1Episcopus coadiutor, itemque Episcopus auxiliaris, de quo in can. 403, § 
2, ab Episcopo dioecesano Vicarius generalis constituatur; insuper ipsi prae ceteris 
Episcopus dioecesanus committat quae ex iure mandatum speciale requirant
§ 2Nisi in litteris apostolicis aliud provisum fuerit et firmo praescripto § 1, Episcopus 
dioecesanus auxiliarem vel auxiliares suos constituat Vicarios generales vel saltem Vicarios 
episcopales, ab auctoritate sua, aut Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris de quo in 
Can. 403, § 2, dumtaxat dependentes.
 
Can. 407 - § 1Ut quam maxime praesenti et futuro dioecesis bono faveatur, Episcopus 
dioecesanus, coadiutor atque Episcopus auxiliaris de quo in can. 403, § 2, in rebus maioris 
momenti sese invicem consulant
§ 2Episcopus dioecesanus in perpendendis causis maioris momenti, praesertim indolis 
pastoralis, Episcopos auxiliares prae ceteris consulere velit
§ 3Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, quippe qui in partem sollicitudinis Episcopi 
dioecesani vocati sint, munia sua ita exerceant, ut concordi cum ipso opera et animo 
procedant.
 
Can. 408 - § 1Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, iusto impedimento non detenti, 
obligantur ut, quoties Episcopus dioecesanus id requirat, pontificalia et alias functiones 
obeant, ad quas Episcopus dioecesanus tenetur
§ 2Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor aut auxiliaris potest exercere, 
Episcopus dioecesanus habitualiter alii ne committat.
 
Can. 409 - § 1Vacante sede episcopali, Episcopus coadiutor statim fit Episcopus 
dioecesis pro qua fuerat constitutus, dummodo possessionem legitime ceperit
§ 2Vacante sede episcopali, nisi aliud a competenti auctoritate statutum fuerit, Episcopus 
auxiliaris, donec novus Episcopus possessionem sedis ceperit, omnes et solas servat 
potestates et facultates quibus sede plena, tamquam Vicarius generalis vel tamquam Vicarius 
episcopalis, gaudebat; quod si ad munus Administratoris dioecesani, qui regimini dioecesis 
praeest.
 
Can. 410 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur, sicut et ipse 
Episcopus dioecesanus, residendi in dioecesi; a qua praeterquam ratione alicuius officii extra 
dioecesim implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, nonnisi ad breve 
tempus discedant.
 
Can. 411 - Episcopo coadiutori et auxiliari, ad renuntiationem ab officio quod attinet, 
applicantur praescripta cann. 401 et 402, § 2.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License