Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS I DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS ET DE AUCTORITATE IN IISDEM CONSTITUTA (Cann. 368 – 430)
          • Caput III DE SEDE IMPEDITA ET DE SEDE VACANTE
            • Art. 1 DE SEDE IMPEDITA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE SEDE IMPEDITA ET DE SEDE VACANTE
 
Art. 1 DE SEDE IMPEDITA
 
Can. 412 - Sedes episcopalis impedita intellegitur, si captivitate, relegatione, exsilio aut 
inhabilitate Episcopus dioecesanus plane a munere pastorali in dioecesi procurando 
praepediatur, ne per litteras quidem valens cum dioecesanis communicare.
 
Can. 413 - § 1Sede impedita, regimen dioecesis, nisi aliter Sancta Sedes pro providerit, 
competit Episcopo coadiutori, si adsit; eo deficiente aut impedito, alicui Episcopo auxiliari 
aut Vicario generali vel episcopali aliive sacerdoti, servato personarum ordine statuto in 
elencho ab Episcopo dioecesano quam primum a capta dioecesis possessione 
componendo; qui elenchus cum Metropolitana communicandus singulis saltem triennis 
renoventur atque a cancellario sub secreto servetur
§ 2Si deficiat aut impediatur Episcopus coadiutor atque elenchus, de quo in § 1, non 
suppetat, collegii consultorum est sacerdote meligere, qui dioecesim regat
§ 3Qui dioecesis regimen, ad normam §§  1 vel 2, susceperit, quam primum Sanctam 
Sedem moneat de sede impedita ac de suspecto munere.
 
Can. 414 - Quilibet ad normam can. 423 vocatus ut ad interim dioecesis curam pastoralem 
gerat pro tempore quo sedes impeditur tantum, in cura pastorali dioecesis exercenda tenetur 
obligationibus atque potestate gaudet, quae iure Administratori dioecesano competunt.
 
Can. 415 - Si Episcopus dioecesanus poena ecclesiastica a munere exercendo prohibeatur, 
Metropolita aut, si is deficiat vel de eodem agatur, suffraganeus antiquior promotione ad 
Sanctam Sedem statim reccurat, ut ipsa provideat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License