Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431 – 459)
          • Caput I DE PROVINCIIS ECCLESIASTICIS ET DE REGIONIBUS ECCLESIASTICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431459)
 
Caput I DE PROVINCIIS ECCLESIASTICIS ET DE REGIONIBUS ECCLESIASTICIS
 
Can. 431 - § 1Ut communis diversarum dioecesium vicinarum, iuxta personarum et 
locorum adiuncta, actio pastoralis promoveatur, utque Episcoporum dioecesanorum inter se 
relationes aptius foveantur, Ecclesiae particulares viciniores componantur in provincias 
ecclesiasticas certo territorio circumscriptas
§ 2Dioeceses exemptae deinceps pro regula ne habeantur; itaque singulae dioeceses 
aliaeque Ecclesiae particulares intra territorium alicuius provinciae ecclesiasticae exsistentes 
huic provinciae ecclesiasticae adscribi debent
§ 3Unius supremae Ecclesiae auctoritatis est, auditis quorum interest Episcopis, provincias 
ecclesiasticas constituere, supprimere aut innovare.
 
Can. 432 - § 1In provincia ecclesiastica auctoritate, ad normam iuris, gaudent concilium 
provinciale atque Metropolita
§ 2Provincia ecclesiastica ipso iure personalitate iuridica gaudet.
 
Can. 433 - § 1Si utilitas id suadeat, praesertim in nationibus ubi numerosiores adsunt 
Ecclesiae particulares, provinciae ecclesiasticae vicinores, proponente Episcoporum 
conferentia, a Sancta Sede in regiones ecclesiasticas coniungi possunt
§ 2Regio ecclesiastica in personam iuridicam erigi potest.
 
Can. 434 - Ad conventum Episcoporum regionis ecclesiasticae pertinet cooperationem et 
actionem pastoralem communem in regione fovere quae tamen in canonibus huius Codicis 
conferentiae Episcoporum tribuuntur potestates, eidem conventui non competunt, nisi 
quaedam specialiter a Sancta Sede ei concessa fuerint.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License