Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS II DE ECCLESIARUM PARTICULARIUM COETIBUS (Cann. 431 – 459)
          • Caput II DE METROPOLITIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE METROPOLITIS
 
Can. 435 - Provinciae ecclesiasticae praeest Metropolita, qui est Archiepiscopus dioecesis 
cui praeficitur; quod officium cum sede episcopali, a Romano Pontifice determinata aut 
probata, coniunctum est.
 
Can. 436 - § 1In dioecesibus suffraganeis Metropolitae competit
1_ vigilare ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur, et de abusibus, si qui 
habeantur, Romanum Pontificem certiorem facere; 
2_ canonicam visitationem peragere, causa prius ab Apostolica Sede probata, si eam 
suffraganeus neglexerit; 
3_ deputare Administratorem dioecesanum, ad normam cann. 421, § 2 et 425, § 3
§ 2Ubi adiuncta id postulent, Metropolita ab Apostolica Sede instrui potest peculiaribus 
muneribus et potestate in iure particulari determinandis
§ 3Nulla alia in dioecesibus suffraganeis competit Metropolitis potestas regiminis; potest 
vero in omnibus ecclesiis, Episcopo dioecesano praemonito, si ecclesia sit cathedralis, 
sacras exercere functiones, uti Episcopus in propria dioecesi.
 
Can. 437 - § 1Metropolita obligatione tenetur, intra tres menses a recepta consecratione 
episcopali, aut, si iam consecratus fuerit, a provisione canonica, per se aut per procuratorem 
a Romano Pontifice petendi pallium, quo quidem significatur potestas qua, in communione 
cum Ecclesia Romana, Metropolita in Propria provincia iure instruitur
§ 2Metropolita, ad normam legum liturgicarum, pallio uti potest intra quamlibet ecclesiam 
provinciae ecclesiasticae cui praeest, minime vero extra eandem, ne accedente quidem 
Episcopi dioecesani assensu
§ 3Metropolita, si ad aliam sedem metropolitanam transferatur, novo indiget pallio.
 
Can. 438 - Patriarchae et Primatis titulus, praeter praerogativam honoris, nullam in Ecclesia 
latina secumfert regiminis potestatem, nisi de aliquibus ex privilegio apostolico aut probata 
consuetudine aliud constet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License