Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput II DE CURIA DIOECESANA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CURIA DIOECESANA
 
Can. 469 - Curia dioecesana constat illis institutis et personis, quae Episcopo operam 
praestant in regimine universae dioecesis, praesertim in actione pastorali dirigenda, in 
administratione dioecesis curanda, necnon in potestate iudiciali exercenda.
 
Can. 470 - Nominatio eorum, qui officia in curia dioecesana exercent, spectat ad 
Episcopum dioecesanum.
 
Can. 471 - Omnes qui ad officia in curia admittuntur debent1_ promissionem emittere de 
munere fideliter adimplendo, secundum rationem iure vel ab Episcopo determinatam; 
2_ secretum servare intra fines et secundum modum iure aut ab Episcopo determinatos.
 
Can. 472 - Circa causas atque personas quae in curia ad exercitium potestatis iudicalis 
pertinent, serventur praescripta Libri VII "De processibus" de iis autem quae ad 
administrationem dioecesis spectant, serventur praescripta canonum qui sequuntur.
 
Can. 473 - § 1Episcopus dioecesanus curare debet ut omnia negotia quae ad universae 
dioecesis administrationem pertinent, debite coordinentur et ad bonum portionis populi Dei 
sibi commissae aptius procurandum ordinentur
§ 2Ipsius Episcopi dioecesani est coordinare actionem pastoralem Vicariorum sive 
generalium sive episcopalium; ubi id expendiat, nominari potest Moderator curiae, qui 
sacerdos sit oportet, cuius est sub Episcopi auctoritate ea coordinare quae ad negotia 
administrativa tractanda attinent, itemque curare ut ceteri curiae addicti officium sibi 
commissum rite adimpleant
§ 3Nisi locorum adiuncta iudicio Episcopi aliud suadeant, Moderator curiae nominetur 
Vicarius generalis aut, si plures sint, unus ex Vicariis generalibus
§ 4Ubi id expedire iudicaverit, Episcopus, ad actionem pastoralem aptius fovendam, 
constituere potest consilium episcopale, constans scilicet Vicariis generalibus et Vicariis 
episcopalibus.
 
Can. 474 - Acta curiae quae effectum iuridicum habere nata sunt, subscribi debent ab 
Ordinario a quo emanant, et quidem ad validitatem, ac simul a curiae cancellario vel notario; 
cancellarius vero Moderatorem curiae de actis certiorem facere tenetur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License