Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput II DE CURIA DIOECESANA
            • Art. 1 DE VICARIIS GENERALIBUS ET EPISCOPALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 1 DE VICARIIS GENERALIBUS ET EPISCOPALIBUS
 
Can. 475 - § 1In unaquaque dioecesi constituendus est ab Episcopo dioecesano Vicarius 
generalis, qui potestate ordinaria ad normam canonum qui sequuntur instructus, ipsum in 
universae dioecesis regimine adiuvet
§ 2Pro regula generali habeatur ut unus constituatur Vicarius generalis, nisi dioecesis 
amplitudo vel incolarum numerus aut aliae rationes pastorales aliud suadeant.
 
Can. 476 - Quoties rectum dioecesis regimen id requirat, constitui etiam possunt ab 
Episcopo dioecesano unus vel plures Vicarii episcopales, qui nempe aut in determinata 
dioecesis parte aut in certo negotiorum genere aut quoad fideles determinati ritus vel certi 
personarum coetus, eadem gaudent potestate ordinaria, quae iure universali Vicario generali 
competit, ad normam canonum qui sequuntur.
 
Can. 477 - § 1Vicarius generalis et episcopalis libere ab Episcopo dioecesano nominantur 
et ab ipso libere removeri possunt, firmo praescripto can. 406; Vicarius episcopalis, qui non 
sit Episcopus auxiliaris nominetur tantum ad tempus, in ipso constitutionis actu 
determinandum
§ 2Vicario generali absente vel legitime impedito, Episcopus dioecesanus alium nominare 
potest, qui eius vices suppleat eadem norma applicatur pro Vicario episcopali.
 
Can. 478 - § 1Vicarius generalis et episcopalis sint sacerdotes annos nati non minus 
triginta, in iure canonico aut theologia doctores vel licentiati vel saltem in iisdem disciplinis 
vere periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia 
commendati
§ 2Vicarii generalis et episcopalis munus componi non potest cum munere canonici 
paenitentiarii, neque committi consanguineis Episcopi usque ad quartum gradum.
 
Can. 479 - § 1Vicario generali, vi officii, in universa dioecesi competit potestas exsecutiva 
quae ad Episcopum dioecesanum iure pertinet, ad ponendos scilicet omnes actus 
administrativos, iis tamen exceptis quos Episcopus sibi reservaverit vel qui ex iure requirant 
speciale Episcopi mandatum
§ 2Vicario episcopali ipso iure eadem competit potestas de qua in § 1, sed quoad 
determinatam territorii partem aut negotiorum genus aut fideles determinati ritus vel coetus 
tantum pro quibus constitutus est, iis causis exceptis quas Episcopus sibi aut Vicario generali 
reservaverit, aut quae ex iure requirunt speciale Episcopi mandatum
§ 3Ad Vicarium generalem atque ad Vicarium episcopalem, intra ambitum eorum 
competentiae, pertinent etiam facultates habituales ab Apostolica Sede Episcopo concessae, 
necnon rescriptorum exsecutio, nisi aliud expresse cautum fuerit aut electa fuerit industria 
personae Episcopi dioecesani.
 
Can. 480 - Vicarius generalis et Vicarius episcopalis de praecipuis negotiis et gerendis et 
gestis Episcopo dioecesano referre debent, nec umquam contra voluntatem et mentem 
Episcopi dioecesani agant.
 
Can. 481 - § 1Exspirat potestas Vicarii generalis et Vicarii episcopalis expleto tempore 
mandati, renuntiatione, itemque, salvis cann. 406 et 409, remotione eisdem ab Episcopo 
dioecesano intimata, atque sedis episcopalis vacatione
§ 2Suspenso munere Episcopi dioecesani, suspenditur potestas Vicarii generalis et Vicarii 
episcopalis, nisi episcopali dignitate aucti sint.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License