Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput II DE CURIA DIOECESANA
            • Art. 2 DE CANCELLARIO ALIISQUE NOTARIIS ET DE ARCHIVIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE CANCELLARIO ALIISQUE NOTARIIS ET DE ARCHIVIS
 
Can. 482 - § 1In qualibet curia constituatur cancellarius, cuius praecipuum munus, nisi 
aliter iure particulari statuatur, est curare ut acta curiae redigantur et expediantur, atque 
eadem in curiae archivo custodiantur
§ 2Si necesse videatur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii
§ 3Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt eo ipso notarii et secretarii curiae.
 
Can. 483 - § 1Praeter cancellarium, constitui possunt alii notarii, quorum quidem scriptura 
seu subscriptio publicam fidem facit quod attinet sive ad quaelibet acta, sive ad acta 
iudicialia dumtaxat, sive ad acta certae causae aut negotii tantum
§ 2Cancellarius et notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores; in causis 
quibus fama sacerdotis in discrimen vocari possit, notarius debet esse sacerdos.
 
Can. 484 - Officium notariorum est
1_ conscribere acta et instrumenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia quae 
eorum operam requirunt; 2_ in scriptis fideliter redigere quae geruntur, eaque cum 
significatione loci, diei, mensis et anni subsignare; 
3_ acta vel instrumenta legitime petenti ex regesto, servatis servandis, exhibere et eorum 
exempla cum autographo conformia declarare.
 
Can. 485 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio removeri possunt ab Episcopo 
dioecesano, non autem ab Administratore dioecesano, nisi de consensu collegii consultorum.
 
Can. 486 - § 1Documenta omnia, quae dioecesim vel paroecias respiciunt, maxima cura 
custodiri debent
§ 2In unaquaque curia erigatur, in loco tuto, archivum seu tabularium dioecesanum, in quo 
instrumenta et scripturae quae ad negotia dioecesana tum spiritualia tum temporalia spectant, 
certo ordine disposita et diligenter clausa custodiantur
§ 3Documentorum, quae in archivo continentur, conficiatur inventarium seu catalogus, cum 
brevi singularum scripturarum synopsi.
 
Can. 487 - § 1Archivum clausum sit oportet eiusque clavem habeant solum Episcopus et 
cancellarius; nemini licet illud ingredi nisi de Episcopi aut Moderatoris curiae simul et 
cancellarii licentia
§ 2Ius est iis quorum interest, documentorum, quae natura sua sunt publica quaeque ad 
statum suae personae pertinent, documentum authenticum scriptum vel photostaticum per se 
vel per procuratorem recipere.
 
Can. 488 - Ex archivo non licet efferre documenta, nisi ad breve tempus tantum atque de 
Episcopi aut insimul Moderatoris curiae et cancellarii consensu.
 
Can. 489 - § 1Sit in curia dioecesana archivum quoque secretum, aut saltem in communi 
archivo armarium seu scrinium, omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri 
nequeat, in quo scilicet documenta secreto servanda cautissime custodiantur
§ 2Singulis annis destruantur documenta causarum criminalium in materia morum, quarum 
rei vita cesserunt aut quae a decennio sententia condemnatoria absolutae sunt, retento facti 
brevi summario cum textu sententiae definitivae.
 
Can. 490 - § 1Archivi secreti clavem habeat tantummodo Episcopus
§ 2Sede vacante, archivum vel armarium secretum ne aperiatur, nisi in casu verae 
necessitatis, ab ipso Administratore dioecesano
§ 3Ex archivo vel armario secreto documenta ne efferantur.
 
Can. 491 - § 1Curet Episcopus dioecesanus ut acta et documenta archivorum quoque 
ecclesiarum cathedralium, collegiatarum, paroecialium, aliarumque in suo territorio 
exstantium diligenter serventur, atque inventaria seu catalogi conficiantur duobus 
exemplaribus, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo dioecesano serventur
§ 2Curet etiam Episcopus dioecesanus ut in dioecesi habeatur archivum historicum 
habentia in eodem diligenter custodiantur et systematice ordinentur
§ 3Acta et documenta, de quibus in §§ 1 et 2, ut inspiciantur aut efferantur, serventur 
normae ab Episcopo dioecesano statutae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License