Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput III DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM
 
Can. 495 - § 1In unaquaque dioecesi constituatur consilium presbyterale, coetus scilicet 
sacerdotum, qui tamquam senatus sit Episcopi, presbyterium repraesentans, cuius est 
Episcopum in regimine dioecesis ad normam iuris adiuvare, ut bonum pastorale portionis 
populi Dei ipsi commissae quam maxime provehatur
§ 2In vicariatibus et praefecturis apostolicis Vicarius vel Praefectus constituant consilium 
ex tribus saltem presbyteris missionariis, quorum sententiam, etiam per epistolam, audiant in 
gravioribus negotiis.
 
Can. 496 - Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopus dioecesano 
approbata, attentis normis ab Episcoporum conferentia prolatis.
 
Can. 497 - Ad designationem quod attinet sodalium consilii presbyteralis
1_ dimidia circiter pars libere eligatur a sacerdotibus ipsis, ad normam canonum qui 
sequuntur, necnon statutorum; 
2_ aliqui sacerdotes, ad normam statuorum, esse debent membra nata, qui scilicet ratione 
officii ipsis demandati ad consilium pertineant; 
3_ Episcopo dioecesano integrum est aliquos libere nominare.
 
Can. 498 - § 1Ius electionis tum activum tum passivum ad consilium presbyterale 
constituendum habent
1_ omnes sacerdotes saeculares in dioecesi incardinati; 
2_ sacerdotes saeculares in dioecesi non incardinati, necnon sacerdotes sodales alicuius 
instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, qui in dioecesi commorantes, in eiusdem 
bonum aliquod officium exercent
§ 2Quatenus statuta id provideant, idem ius electionis conferri potest aliis sacerdotibus, 
qui domicilium aut quasi-domicilium in dioecesi habent.
 
Can. 499 - Modus eligendi membra consilii presbyteralis statutis determinandus est, ita 
quidem ut, quatenus id fieri possit, sacerdotes presbyterii repraesententur, ratione habita 
maxime diversorum ministeriorum variarumque dioecesis regionum.
 
Can. 500 - § 1Episcopi dioecesani est consilium presbyterale convocare, eidem 
praesidere atque quaestiones in eodem tractandas determinare auta membris propositas 
recipere. 
§ 2Consilium presbyterale gaudet voto tantum consultivo; Episcopus dioecesanus illud 
audiat in negotiis maioris momenti, eius autem consensu eget solummodo in casibus iure 
expresse definitis
§ 3Consilium presbyterale numquam agere valet sine Episcopo dioecesano, ad quem 
solum etiam cura spectat ea divulgandi quae ad normam § 2 statuta sunt.
 
Can. 501 - § 1Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus, in statutis 
determinatum, ita tamen ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium 
renovetur
§ 2Vacante sede, consilium presbyterale cessat eiusque munera implentura collegio 
consultorum; intra annum a capta possessione Episcopus debet consilium presbyterale 
noviter constituere
§ 3Si consilium presbyterale munus sibi in bonum dioecesis commissum non adimpleat aut 
eodem graviter abutatur, Episcopus dioecesanus facta consultatione cum Metropolita, aut si 
de ipsa sede metropolitana agatur cum Episcopo suffraganeo promotione antiquiore, illud 
dissolvere potest, sed intra annum debet noviter constituere.
 
Can. 502 - § 1Inter membra consilii presbyteralis ab Episcopo dioecesano libere 
nominantur aliqui sacerdotes, numero non minore quam sex nec maiore quam duodecim, qui 
collegium consultorum ad quinquennium constituant, cui competunt munera iure determinata; 
expleto tamen quinquennio munera sua propria exercere pergit usquedum novum collegium 
constituatur
§ 2Collegio consultorum praeest Episcopus dioecesanus; sede autem impedita aut 
vacante, is qui ad interim Episcopi locum tenet aut, si constitutus nondum fuerit, sacerdos 
ordinatione antiquior in collegio consultorum
§ 3Episcoporum conferentia statuere potest ut munera collegii consultorum capitulo 
cathedrali committantur
§ 4In vicariatu et praefectura apostolica munera collegii consultorum competunt consilio 
missionis, de quo in can. 495, § 2, nisi aliud iure statuatur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License