Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput V DE CONSILIO PASTORALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE CONSILIO PASTORALI
 
Can. 511 - In singulis dioecesibus, quatenus pastoralia adiuncta id suadeant, constituatur 
consilium pastorale, cuius est sub auctoritate Episcopi ea quae opera pastoralia in dioecesi 
spectant investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas proponere.
 
Can. 512 - § 1Consilium pastorale constat christifidelibus qui in plena communione sint 
cum Ecclesia catholica, tum clericis, tum membris institutorum vitae consecratae, tum 
praesertim laicis, quique designantur modo ab Episcopo dioecesano determinato
§ 2Christifideles, qui deputantur ad consilium pastorale, ita seligantur ut per eos universa 
populi Dei portio, quae dioecesim constituat, revera configuretur, ratione habita diversarum 
dioecesis regionum, condicionum socialium et professionum, necnon partis quam sive singuli 
sive cum aliis coniuncti in apostolatu habent
§ 3Ad consilium pastorale ne deputentur nisi christifideles certa fide, bonis moribus et 
prudentia praestantes.
 
Can. 513 - § 1Consilium pastorale constituitur ad tempus, iuxta praescripta statuorum, 
quae ab Episcopo dantur. 
§ 2Sede vacante, consilium pastorale cessat.
 
Can. 514 - § 1Consilium pastorale, quod voto gaudet tantum consultivo, iuxta 
necessitates apostolatus convocare eique praeesse ad solum Episcopum dioecesanum 
pertinet; ad quem etiam unice spectat,quae in consilio pertractata sunt publici iuris facere
§ 2Saltem semel in anno convocetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License