Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput VI DE PAROECIIS, DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI DE PAROECIIS, DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS
 
Can. 515 - § 1Paroecia est certa communitas christifidelium in Ecclesia particulari 
stabiliter constituta, cuius cura pastoralis, sub auctoritate Episcopi dioecesani, committitur 
parocho, qua proprio eiusdem pastori
§ 2Paroecias erigere, supprimere aut eas innovare unius est Episcopi dioecesani, qui 
paroecias ne erigat aut supprimat, neve eas notabiliter innovet, nisi audito consilio 
presbyterali.  § 3Paroecia legitime erecta personalitate iuridica ipso iure gaudet.
 
Can. 516 - § 1Nisi aliud iure caveatur, paroeciae aequiparatur quasi-paroecia, quae est 
certa in Ecclesia particulari communitas christifidelium, sacerdoti uti pastori proprio 
commissa, ob peculiaria adiuncta in paroeciam nondum erecta
§ 2Ubi quaedam communitates in paroeciam vel quasi-paroeciam erigi non possint, 
Episcopus dioecesanus alio modo earundem pastorali curae prospiciat.
 
Can. 517 - § 1Ubi adiuncta id requirant, paroeciae aut diversarum simul paroeciarum cura 
pastoralis committi potest pluribus in solidum sacerdotibus, ea tamen lege, ut eorundem unus 
curae pastoralis exercendae sit moderator, qui nempe actionem coniunctam dirigat atque de 
eadem coram Episcopo respondeat
§ 2Si ob sacerdotum penuriam Episcopus dioecesanus aestimaverit participationem in 
exercitio curae pastoralis paroeciae concredendam esse diacono aliive personae sacerdotali 
charactere non insignitae aut personarum communitati, sacerdotem constituat aliquem qui, 
potestatibus et facultatibus parochi instructus, curam pastoralem moderetur.
 
Can. 518 - Paroecia regula generali sit territorialis, quae scilicet omnes complectatur 
christifideles certi territorii; ubi vero id expediat, constituantur paroeciae personales, ratione 
ritus, linguae, nationis christifidelium alicuius territorii atque alia etiam ratione determinatae.
 
Can. 519 - Parochus est pastor proprius paroeciae sibi commissae, cura pastorali 
communitatis sibi concreditae fungens sub auctoritate Episcopi dioecesani, cuius in partem 
ministerii Christi vocatus est, ut pro eadem communitate munera exsequatur docendi, 
sanctificandi et regendi, cooperantibus etiam aliis presbyteris vel diaconis atque operam 
conferentibus christifidelibus laicis, ad normam iuris.
 
Can. 520 - § 1Persona iuridica ne sit parochus; Episcopus autem dioecesanus, non vero 
Administrator dioecesanus, de consensu competentis Superioris, potest paroeciam 
committere instituto religioso clericali vel societati clericali vitae apostolicae, eam erigendo 
etiam in ecclesia instituti aut societatis, hac tamen lege ut unus presbyter sit paroeciae 
parochus, aut, si cura pastoralis pluribus in solidum committatur, moderator, de quo in can. 
517, § 1
§ 2Paroeciae commissio, de qua in § 1, fieri potest sive in perpetuum sive ad certum 
praefinitum tempus; in utroque casu fiat mediante conventione scripta inter Episcoporum 
dioecesanum et competentem Superiorem instituti vel societatis inita, qua inter alia expresse 
et accurate definiantur, quae ad opus explendum, ad personas eidem addicendas et ad 
oeconomicas spectent.
 
Can. 521 - § 1Ut quis valide in parochum assumatur, oportet sit in sacro presbyteratus 
ordine constitutus
§ 2Sit praeterea sana doctrina et morum probitate praestans, animarum zelo aliisque 
virtutibus praeditus, atque insuper qualitatibus gaudeat quae ad paroeciam, de qua agitur, 
curandam iure sive universali sive particulari requiruntur
§ 3Ad officium parochi alicui conferendum, oportet de eius idoneitate, modo ab Episcopo 
dioecesano determinato, etiam per examen, certo constet.
 
Can. 522 - Parochus stabilitate gaudeat oportet ideoque ad tempus indefinitum nominetur; 
ad certum tempus tantum ab Episcopo dioecesano nominari potest, si id ab Episcoporum 
conferentia per decretum admissum fuerit.
 
Can. 523 - Firmo praescripto can. 682, § 1, parochi officii provisio Episcopo dioecesano 
competit et quidem libera collatione, nisi cuidam sit ius praesentationis aut electionis.
 
Can. 524 - Vacantem paroeciam Episcopus dioecesanus conferat illi quem, omnibus 
perpensis adiunctis, aestimet idoneum ad paroecialem curam in eadem implendam, omni 
personarum acceptione remota ut iudicium de idoneitate ferat, audiat vicarium foraneum 
aptasque investigationes peragat, auditis, si casus ferat, certis presbyteris necnon 
christifidelibus laicis.
 
Can. 525 - Sede vacante aut impedita, ad Administratorem dioecesanum aliumve dioecesim 
ad interim regentem pertinet
1_ institutionem vel confirmationem concedere presbyteris, qui ad paroeciam legitime 
praesentati aut electi fuerint; 
2_ parochos nominare, si sedes ab anno vacaverit aut impedita sit.
 
Can. 526 - § 1Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam 
tamen sacerdotum aut alia adiuncta, plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho 
concredi potest
§ 2In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus aut moderator ad normam can. 
517, § 1, reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio.
 
Can. 527 - § 1Qui ad curam pastoralem paroeciae gerendam promotus est, eandem 
obtinet et exercere tenetur a momento captae possessionis
§ 2Parochum in possessionem mittit loci Ordinarius aut sacerdos ab eodem delegatus, 
servato modo lege particulari aut legitima consuetudine recepto; iusta tamen de causa potest 
idem Ordinarius ab eo modo dispensare; quo in casu intimatio dispensatio paroeciae 
notificata locum tenet captae possessionis.  § 3Loci Ordinarius praefiniat tempus intra 
quod paroeciae possessio capi debeat; quo inutiliter praeterlapso, nisi iustum obstiterit 
impedimentum, paroeciam vacare declarare potest.
 
Can. 528 - § 1Parochus obligatione tenetur providendi ut Dei verbum integre in paroecia 
degentibus annuntietur quare curet ut christifideles laici in fidei veritatibus edoceantur, 
praesertim homilia diebus dominicis et festis de praecepto habenda necnon catechetica 
institutione tradenda, atque foveat opera quibus spiritus evangelicus, etiam ad iustitiam 
socialem quod attinet, promoveatur peculiarem curam habeat de puerorum iuvenumque 
educatione catholica omni ope satagat, associata etiam sibi christifidelium opera, ut nuntius 
evangelicus ad eos quoque perveniat, qui a religione colenda recesserint aut veram fidem 
non profiteantur
§ 2Consulat parochus ut sanctissima Eucharistia centrum sit congregationis fidelium 
paroecialis; allaboret ut christifideles per devotam sacramentorum celebrationem, pascantur, 
peculiarique modo ut frequenter ad sanctissimae Eucharistiae et paenitentiae sacramenta 
accedant; annitatur item ut iidem ad orationem etiam in familiis peragendam ducantur atque 
conscie et actuose partem habeant in sacra liturgia, quam quidem, sub auctoritate Episcopi 
dioecesani, parochus in sua paroecia moderari debet et, ne abusus irrepant, invigilare 
tenetur.
 
Can. 529 - § 1Officium pastoris sedulo ut adimpleat, parochus fideles suae curae 
commissos cognoscere satagat; ideo familias visitet, fidelium sollicitudines, angores et luctus 
praesertim participans eosque in Domino confortans necnon, si in quibusdam defecerint, 
prudenter corrigens; aegrotos, praesertim morti proximos, effusa caritate adiuvet, eos 
sollicite sacramentis reficiendo eorumque animas Deo commendando; peculiari diligentia 
prosequatur pauperes, afflictos, solitarios, e patria exsules itemque pecularibus difficultatibus 
gravatos; allaboret etiam ut coniuges et parentes ad officia propria implenda sustineantur et 
in familia vitae christianae incrementum foveat.  § 2Partem quam christifideles laici in 
missione Ecclesiae propriam habent, parochus agnoscat et promoveat, consociationes 
eorundem ad fines religionis fovendoCum proprio Episcopo et cum dioecesis presbyterio 
cooperetur, allaborans etiam ut fideles communionis paroecialis curam habeant, iidemque 
tum dioecesis tum Ecclesiae universae membra se sentiant operaque ad eandem 
communionem promovendam participent vel sustineant.
 
Can. 530 - Functiones specialiter parocho commissae sunt quae sequuntur
1_ administratio baptismi; 
2_ administratio sacramenti confirmationis iis qui in periculo mortis versantur, ad normam 
Can. 883, n. 3; 
3_ administratio Viatici necnon unctionis infirmorum, firmo praescripto can. 1003, §§  2 et 
3, atque apostolicae benedictionis impertiti; 
4_ assistentia matrimoniis et benedictio nuptiarum; 
5_ persolutio funerum; 
6_ fontis baptismalis tempore paschali benedictio, ductur processionum extra ecclesiam, 
necnon benedictiones extra ecclesiam solemnes; 
7_ celebratio eucharistica sollemnior diebus dominicis et festis de praecepto.
 
Can. 531 - Licet paroeciale quoddam munus alius expleverit, oblationes quas hac occasione 
a christifidelibus recipit ad massam paroecialem deferat, nisi de contraria offerentis voluntate 
constet quoad oblationes voluntarias; Episcopo dioecesano, audito consilio presbyterali, 
competit statuere praescripta, quibus destinationi harum oblationum necnon remunerationi 
clericorum idem munus implentium provideatur.
 
Can. 532 - In omnibus negotiis iuridicis parochus personam gerit paroeciae, ad normam 
iuris curet ut bona paroeciae administrentur ad normam cann. 1281-1288.
 
Can. 533 - § 1Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam; 
in casibus tamen particularibus, si iusta adsit causa, loci Ordinarius permittere potest ut alibi 
commoretur, praesertim in domo pluribus presbyteris communi, dummodo paroecialium 
perfunctioni munerum rite apteque sit provisum
§ 2Nisi gravis obstet ratio, parocho, feriarum gratia, licet quotannis a paroecia abesse ad 
summum per unum mensem continuum aut intermissum; quo in feriarum tempore dies non 
computantur, quibus semel in anno parochus spirituali recessui vacat; parochus autem, ut 
ultra hebdomadam a paroecia absit, tenetur de hoc loci Ordinarium monere
§ 3Episcopi dioecesani est normas statuere quibus prospiciatur ut, parochi absentia 
durante, curae provideatur paroeciae per sacerdotem debitis facultatibus instructum.
 
Can. 534 - § 1Parochus, post captam paroeciae possessionem, obligatione tenetur 
singulis diebus dominicis atque festis in sua dioecesi de praecepto Missam pro populo sibi 
commisso applicandi; qui vero ab hac celebratione legitime impediatur, iisdem diebus per 
alium aut aliis diebus per se ipse applicet
§ 2Parochus, qui plurium paroeciarum curam habet, diebus de quibus in § 1, unam tantum 
Missam pro universo sibi commisso populo applicare tenetur
§ 3Parochus qui obligationi de qua in §§ 1 et 2 non satisfecerit, quam primum pro populo 
tot Missas applicet, quot omiserit.
 
Can. 535 - § 1In unaquaque paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet 
baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum, aliique secundum Episcoporum conferentiae aut 
Episcopi dioecesani praescripta; prospiciat parochus ut iidem libri accuratea conscribantur 
atque diligenter asserventur
§ 2In libro baptizatorum adnotentur quoque confirmatio, necnon quae pertinent ad statum 
canonicum christifidelium, ratione matrimonii, salvo quidem praescripto can. 1133, ratione 
adoptionis, itemque ratione suspecti ordinis sacri, professionis perpetuae in instituto religioso 
emissae necnon mutati ritus; eaeque adnotationes in documento accepti baptismi semper 
referantur
§ 3Unicuique paroecia sit proprium sigillum; testimonia quae destatu canonico 
christifidelium dantur, sicut et acta omnia quae momentum iuridicum habere possunt, ab ipso 
parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur
§ 4In unaquaque paroeciae habeatur tabularium seu archivum, in quo libri paroeciales 
custodiantur, una cum Episcoporum epistulis aliisque documentis, necessitatis utilitatisve 
causa servandis; quae omnia, ab Episcopo dioecesano eiusve delegato, visitationis vel alio 
opportuno tempore inspicienda, parochus caveat ne ad extraneorum manus perveniant.  § 5
Libri paroeciales antiquiores quoque diligenter custodiantur, secundum praescripta iuris 
particularis.
 
Can. 536 - § 1Si, de iudicio Episcopi dioecesani, audito consilio presbyterali, opportunum 
sit, in unaquaque paroecia constituatur consilium pastorale, cui parochus praeest et in quo 
christifideles una cum illis qui curam pastoralem vi officii sui in paroecia participant, ad 
actionem pastoralem fovendam suum adiutorium praestent
§ 2Consilium pastorale voto gaudet tantum consultivo et regitur normis ab Episcopo 
dioecesano statutis.
 
Can. 537 - In unaquaque paroecia habeatur consilium a rebus oeconomicis, quod 
praeterquam iure universali, regitur normis ab Episcopo dioecesano latis et in quo 
christifideles, secundum easdem normas selecti, parocho in administratione bonorum 
paroecia adiutorio sint, firmo praescripto can. 532.
 
Can. 538 - § 1Parochus ab officio cessat amotione aut translatione ab Episcopo 
dioecesano ad normam iuris peracta, renuntiatione iusta de causa ab ipso parocho facta et, 
ut valeat, ab eodem Episcopo acceptata, necnon lapsu temporis si, iuxta iuris particularis de 
quo in can. 522 praescripta, ad tempus determinatum constitutus fuerit
§ 2Parochus, qui est sodalis instituti religiosi aut in societate vitae apostolicae incardinatus, 
ad normam can. 682, § 2 amovetur
§ 3Parochus, expleto septuagesimo quinto aetatis anno, rogatur ut renuntiationem ab 
officio exhibeat Episcopo dioecesano, qui, omnibus personae et loci inspectis adiunctis, de 
eadem acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et habitationi 
ab Episcopo dioecesano providendum est, attentis normis ab Episcoporum conferentia 
statutis.
 
Can. 539 - Cum vacat paroecia aut cum parochus ratione captivitatis, exsilii vel relegationis, 
inhabilitatis vel infirmae valetudinis aliusve causae a munere pastorali in paroecia exercendo 
praepeditur, ab Episcopo dioecesano quam primum deputetur administrator paroecialis, 
sacerdos scilicet qui parochi vicem suppleat ad normam can. 540.
Can. 540 - § 1Administrator paroecialis iisdem adstringitur officiis iisdemque gaudet 
iuribus ac parochus, nisi ab Episcopo dioecesano aliter statuatur
§ 2Administratori paroeciali nihil agere licet, quod praeiudicium afferat iuribus parochi aut 
damno esse possit bonis paroecialibus
§ 3Administrator paroecialis post expletum munus parocho rationem reddat.
 
Can. 541 - § 1Vacante paroecia itemque parocho a munere pastorali exercendo 
impedito, ante administratoris paroecialis constitutionem, paroeciae regimen interim assumat 
vicarius paroecialis; si plures sint, is qui sit nominatione antiquior, et si vicarii desint, 
parochus iure particulari definitus
§ 2Qui paroeciae regimen ad normam § 1 assumpserit, loci Ordinarium de paroeciae 
vacatione statim certiorem faciat.
 
Can. 542 - Sacerdotes quibus in solidum, ad normam can. 517, § 1, alicuius paroeciae aut 
diversarum simul paroeciarum cura pastoralis committitur
1_ praediti sint oportet qualitatibus, de quibus in can. 521; 
2_ nominentur vel instituantur ad normam praescriptorum cann. 522 et 524; 
3_ curam pastoralem obtinent tantum a momento captae possessionis; eorundem moderator 
in possessionem mittitur ad normam praescriptorum can. 527, § 2; pro ceteris vero 
sacerdotibus fidei professio legitime facta locum tenet captae possessionis.
 
Can. 543 - § 1Si sacerdotibus in solidum cura pastoralis alicuius paroeciae aut diversarum 
simul paroeciarum committatur, singuli eorum, iuxta ordinationem ab iisdem statutam, 
obligatione tenentur munera et functiones parochi persolvendi de quibus in cann. 528, 529 et 
530; facultas matrimoniis assistendi, sicuti et potestates omnes dispensandi ipso iure 
parocho concessae, omnibus competunt, exercendae tamen sunt sub directione 
moderatoris
§ 2Sacerdotes omnes qui ad coetum pertinent: 
1_ obligatione tenentur residentiae; 
2_ communi consilio ordinationem statuant, qua eorum unus Missam pro populo celebret, 
ad normam can. 534; 
3_ solus moderator in negotiis iuridicis personam gerit paroeciae aut paroeciarum coetui 
commissarum.
 
Can. 544 - Cum cesset ab officio aliquis sacerdos e coetu, de quo in can. 517, § 1, vel 
coetus moderator, itemque cum eorundem aliquis inhabilis fiat ad munus pastorale 
exercendum, non vacat paroecia vel paroeciae, quarum cura coetui committitur; Episcopi 
autem dioecesani est alium nominare moderatorem; antequam vero ab Episcopo alius 
nominetur, hoc munus adimpleat sacerdos eiusdem coetus nominatione antiquior.
 
Can. 545 - § 1Quoties ad pastoralem paroeciae curam debite adimplendam necesse aut 
opportunum sit, parocho adiungi possunt unus aut plures vicarii paroeciales, qui, tamquam 
parochi cooperatores eiusque sollicitudinis participes, communi cum parocho consilio et 
studio, atque sub eiusdem auctoritate operam in ministerio pastorali praestent
§ 2Vicarius paroecialis constitui potest sive ut opem ferat in universo ministerio pastorali 
explendo, et quidem aut pro tota paroecia aut pro determinata paroeciae parte aut pro certo 
paroeciae christifidelium coetu, sive etiam ut operam impendat in certum ministerium in 
diversis simul paroeciis persolvendum.
 
Can. 546 - Ut quis valide vicarius paroecialis nominetur, oportet sit in sacro presbyteratus 
ordine constitutus.
 
Can. 547 - Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus dioecesanus, auditis, si 
opportunum id iudicaverit, parocho aut parochis paroeciarum pro quibus constituitur, 
necnon vicario foraneo, firmo praescripto can. 682, § 1.
 
Can. 548 - § 1Vicarii paroecialis obligationes et iura, praeterquam canonibus huius 
capitis, statutis dioecesanis necnon litteris Episcopi dioecesani definiuntur, specialius autem 
mandato parochi determinantur
§ 2Nisi aliud expresse litteris Episcopi dioecesani caveatur, vicarius paroecialis ratione 
officii obligatione tenetur parochum in universo paroeciali ministerio adiuvandi, excepta 
quidem applicatione Missae pro populo, itemque, si res ferat ad normam iuris, parochi 
vicem supplendi
§ 3Vicarius paroecialis regulariter de inceptis pastoralibus prospectis et susceptis ad 
parochum referat, ita ut parochus et vicarius aut vicarii, coniunctis viribus, pastorali curae 
providere valeant paroeciae, cuius simul sunt sponsores.
 
Can. 549 - Absente parocho, nisi aliter Episcopus dioecesanus providerit ad normam can. 
533, § 3, et nisi Administrator paroecialis constitutus fuerit, serventur praescripta can. 541, 
§ 1; vicarius hoc in casu omnibus etiam obligationibus tenetur parochi, excepta obligatione 
applicandi Missam pro populo.
 
Can. 550 - § 1Vicarius paroecialis obligatione tenetur residendi in paroecia aut, si pro 
diversis simul paroeciis constitutus est, in earum aliqua; loci tamen Ordinarius, iusta de 
causa, permittere potest ut alibi resideat, praesertim in domo pluribus presbyteris communi, 
dummodo pastoralium perfunctio munerum nullum exinde detrimentum capiat
§ 2Curet loci Ordinarius ut inter parochum et vicarios aliqua vitae communis consuetudo 
in domo paroeciali, ubi id fieri possit, provehatur
§ 3Ad tempus feriarum quod attinet, vicarius paroecialis eodem gaudet iure ac parochus.
 
Can. 551 - Ad oblationes quod attinet, quas occasione perfuncti ministerii pastoralis 
christifideles vicario faciunt, serventur praescripta can. 531.
 
Can. 552 - Vicarius paroecialis ab Episcopo dioecesano aut ab Administratore dioecesano 
amoveri potest, iusta de causa, firmo praescripto can. 682, § 2.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License