Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput VIII DE ECCLESIARUM RECTORIBUS ET DE CAPPELLANIS
            • Art. 1 DE ECCLESIARUM RECTORIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII DE ECCLESIARUM RECTORIBUS ET DE CAPPELLANIS
 
Art. 1 DE ECCLESIARUM RECTORIBUS
 
 
Can. 556 - Ecclesiarum rectores hic intelleguntur sacerdotes, quibus cura demandatur 
alicuius ecclesiae, quae nec sit paroecialis nec capitularis, nec adnexa domui communitatis 
religiosae aut societatis vitae apostolicae, quae in eadem officia celebret.
 
Can. 557 - § 1Ecclesiae rector libere nominatur ab Episcopo dioecesano, salvo iure 
eligendi aut praesentandi, si cui legitime competat; quo in casu Episcopi dioecesani est 
rectorem confirmare vel instituere
§ 2Etiam si ecclesia pertineat ad aliquod clericale institutum religiosum iuris pontificii, 
Episcopo dioecesano competit rectorem a Superiore praesentatum instituere
§ 3Rector ecclesiae, quae coniuncta sit cum seminario aliove collegio quod a clericis 
regitur, est rector seminarii vel collegii, nisi aliter Episcopus dioecesanus constituerit.
 
Can. 558 - Salvo praescripto can. 262, rectori non licet functiones paroeciales de quibus in 
Can. 530, nn. 1-6, in ecclesia sibi commissa peragere, nisi consentiente aut, si res ferat, 
delegante parocho.
 
Can. 559 - Potest rector in ecclesia sibi commissa liturgicas celebrationes etiam sollemnes 
peragere, salvis legitimis fundationis legibus, atque dummodo de iudicio loci Ordinarii nullo 
modo ministerio paroeciali noceant.
 
Can. 560 - Loci Ordinarius, ubi id opportunum censeat, potest rectori praecipere ut 
determinatas in ecclesia sua pro populo celebret functiones etiam paroeciales, necnon ut 
ecclesia pateat certis christifidelium coetibus ibidem liturgicas celebrationes peracturis.
 
Can. 561 - Sine rectoris aliusve legitimi superioris licentia, nemini licet in ecclesia 
Eucharistiam celebrare, sacramenta administrare aliasve sacras functiones peragere; quae 
licentia danda aut deneganda est ad normam iuris.
 
Can. 562 - Ecclesiae rector, sub auctoritate loci Ordinarii servatisque legitimis statutis et 
iuribus quaesitis, obligatione tenetur prospiciendi ut sacrae unctiones secundum normas 
liturgicas et canonum praescripta digne in ecclesia celebrentur, onera fideliter adimpleantur, 
bona diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et 
decori provideatur, neve quidpiam fiat quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae 
quoquo modo non congruat.
 
Can. 563 - Rectorem ecclesiae, etsi ab aliis electum aut praesentatum, loci Ordinarius ex 
iusta causa, pro suo prudenti arbitrio ab officio amovere potest, firmo praescripto can. 682, 
§ 2.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License