Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS II DE ECCLESIAE CONSTITUTIONE HIERARCHICA
      • SECTIO II DE ECCLESIIS PARTICULARIBUS DEQUE EARUNDEM COETIBUS
        • TITULUS III DE INTERNA ORDINATIONE ECCLESIARUM PARTICULARIUM, CAPUT I, DE SYNODO DIOECESANA (Cann. 460 – 572)
          • Caput VIII DE ECCLESIARUM RECTORIBUS ET DE CAPPELLANIS
            • Art. 2 DE CAPPELLANIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE CAPPELLANIS
 
Can. 564 - Cappellanus est sacerdos, cui stabili modo committitur cura pastoralis, saltem ex 
parte, alicuius communitatis aut peculiaris coetus christifidelium, ad normam iuris universalis 
et particularis exercenda.
 
Can. 565 - Nisi iure aliud caveatur aut cuidam specialia iura legitime competant, cappellanus 
nominatur ab Ordinario loci, cui etiam pertinet praesentatum instituere aut electum 
confirmare.
 
Can. 566 - § 1Cappellanus omnibus facultatibus instructus sit oportet quas recta cura 
pastoralis requirit. Praeter eas quae iure particulari aut speciali delegatione conceduntur, 
cappellanus vi officii facultate gaudet audiendi confessiones fidelium suae curae 
commissorum, verbi Dei eis praedicandi, Viaticum et unctionem infirmorum administrandi 
necnon sacramentum confirmationis eis conferendi, qui in periculo mortis versentur§ 2In 
valetudinariis, carceribus et itineribus maritimis, cappellanus praeterea facultatem habet, his 
tantum in locis exercendam, a censuris latae sententiae non reservatis neque declaratis 
absolvendi, firmo tamen praescripto can. 976.
 
Can. 567 - § 1Ad nominationem cappellani domus instituti religiosi laicalis, Ordinarius loci 
ne procedat, nisi consulto Superiore, cui ius est, audita communitate, quemdam sacerdotem 
proponere
§ 2Cappellani est liturgicas functiones celebrare aut moderari; ipsi tamen non licet in 
regimine interno instituti sese immiscere.
 
Can. 568 - Pro iis qui ob vitae condicionem ordinaria parochorum cura frui non valent, uti 
sunt migrantes, exsules, profugi, nomades, navigantes, constituantur, quatenus fieri possit, 
cappellani.
 
Can. 569 - Cappellani militum legibus specialibus reguntur.
 
Can. 570 - Si communitatis aut coetus sedi adnexa est ecclesia non paroecialis, cappellanus 
sit rector ipsius ecclesiae, nisi cura communitatis aut ecclesiae aliud exigat.
 
Can. 571 - In exercitio sui pastoralis muneris, cappellanus debitam cum parocho servet 
coniunctionem.
 
Can. 572 - Quod attinet ad amotionem cappellani, servetur praescriptum can. 563.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License