Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput I DE DOMIBUS RELIGIOSIS EARUMQUE ERECTIONE ET SUPPRESSIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE DOMIBUS RELIGIOSIS EARUMQUE ERECTIONE ET SUPPRESSIONE
 
Can. 608  - Communitas religiosa habitare debet in domo legitime constituta sub auctoritate 
Superioris ad normam iuris designati; singulae domus habeant oratorium, in quo Eucharistia 
celebretur et asservetur ut vere sit centrum communitatis.
 
Can. 609 - § 1Instituti religiosi domus eriguntur ab auctoritate competenti iuxta 
constitutiones, praevio Episcopi dioecesani consensu in scripti dato
§ 2Ad erigendum monasterium monialium requiritur insuper licentia Apostolicae Sedis.
 
Can. 610 - § 1Domorum erectio fit prae oculis habita utilitate Ecclesiae et instituti atque in 
tuto positis iis quae ad vitam religiosam sodalium rite agendam requiruntur, iuxta proprios 
instituti fines et spiritum
§ 2Nulla domus erigatur nisi iudicari prudenter possit fore ut congrue sodalium 
necessitatibus provideatur.
 
Can. 611  - Consensus Episcopi dioecesani ad erigendam domum religiosam alicuius instituti 
secumfert ius
1_ vitam ducendi secundum indolem et fines proprios instituti; 
2_ opera instituto propria exercendi ad normam iuris, salvis condicionibus in consensu 
appositis; 
3_ pro institutis clericalibus habendi ecclesiam, salvo praescripto can. 1215, § 3, et sacra 
ministeria peragendi, servatis de iure servandis.
 
Can. 612  - Ut domus religiosa ad opera apostolica destinetur diversa ab illis pro quibus 
constituta est, requiritur consensus Episcopi dioecesani; non vero, si agatur de conversione, 
quae, salvis fundationis legibus, ad internum regimen et disciplinam dumtaxat referatur.
 
Can. 613 - § 1Domus religiosa canonicorum regularium et monachorum sub proprii 
Moderatoris regimine et cura sui iuris est, nisi constitutiones aliter ferant
§ 2Moderator domus sui iuris est de iure Superior maior.
 
Can. 614  - Monasteria monialium cuidam virorum instituto consociata propriam vitae 
rationem et regimen iuxta constitutiones obtinentMutua iura et obligationes ita definiantur ut 
ex consociatione spirituale bonum proficere possit.
 
Can. 615  - Monasterium sui iuris, quod praeter proprium Moderatorem alium Superiorem 
maiorem non habet, neque alicui religiosorum instituto ita consociatum est ut eiusdem 
Superior vera potestate constitutio constitutionibus determinata in tale monasterium gaudeat, 
ad normam iuris peculiari vigilantiae Episcopi dioecesani comittitur.
 
Can. 616 - § 1Domus religiosa legitime erecta supprimi potest a supremo Moderatore ad 
normam constitutionum, consulto Episcopo dioecesanoDe bonis domus suppressae 
provideat ius proprium instituti, salvis fundatorum vel offerentium voluntatibus et iuribus 
legitime quaesitis
§ 2Suppressio unicae domus instituti ad Sanctam Sedem pertinet, cui etiam reservatur de 
bonis in casu statuere
§ 3Supprimere domum sui iuris, de qua in can. 613, est capituli generalis, nisi 
constitutiones aliter ferant
§ 4Monialium monasterium sui iuris supprimere ad Sedem Apostolicam pertinet, servatis 
ad bona quod attinet praescriptis constitutionum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License