Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput II DE INSTITUTORUM REGIMINE
            • Art. 2 DE CAPITULIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE CAPITULIS
 
Can. 631 - § 1Capitulum generale, quod supremam auctoritatem ad normam 
constitutionum in instituto obtinet, ita efformetur ut totum institutum repraesentans, verum 
signum eiusdem unitatis in caritate evadatEius praecipue est: patrimonium instituti de quo in 
Can. 578, tueri et accommodatam renovationem iuxta ipsum promovere, Moderatorem 
supremum eligere, maiora negotia tractare, necnon normas edicere, quibus omnes parere 
tenentur
§ 2Composito et ambitus potestatis capituli definiantur in constitutionibus; ius proprium 
ulterius determinet ordinem servandum in celebratione capituli, praesertim quod ad 
electiones et rerum agendarum rationes attinet
§ 3Iuxta normas in iure proprio determinatas, non modo provinciae et communitates 
locales, sed etiam quillibet sodalis optata sua et suggestiones capitulo generali libere mittere 
potest.
 
Can. 632  - Ius proprium accurate determinet quae pertineant ad alia instituti capitula et ad 
alias coadunationes, nempe ad eorum naturam, auctoritatem, compositionem, modum 
procedendi et tempus celebrationis.
 
Can. 633 - § 1Organa participationis vel consultationis munus sibi commissum fideliter 
expleant ad normam iuris universalis et proprii, eademque suo modo curam et 
participationem omnium sodalium pro bono totius instituti vel communitatis exprimant
§ 2In his mediis participationis et consultationis instituendis et adhibendis sapiens servetur 
discretio, atque modus eorum agendi indoli et fini instituti sit conformis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License