Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput II DE INSTITUTORUM REGIMINE
            • Art. 3 DE BONIS TEMPORALIBUS EORUMQUE ADMINISTRATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE BONIS TEMPORALIBUS EORUMQUE ADMINISTRATIONE
 
Can. 634 - § 1Instituta, provinciae et domus, utpote personae iuridicae ipso iure, capaces 
sunt acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia, nisi haec capacitas 
in constitutionibus excludatur vel coarctetur. 
§ 2Vitent tamen quamlibet speciem luxus, immoderati lucri et bonorum cummulationis.
 
Can. 635 - § 1Bona temporalia institutorum religiosorum, utpote ecclesiastica, reguntur 
praescriptis Libri V "De bonis Ecclesiae temporalibus," nisi aliud expresse caveatur
§ 2Quodlibet tamen institutum aptas normas statuat de usu et administratione bonorum, 
quibus paupertas sibi propria foveatur, defendatur et exprimatur.
 
Can. 636 - § 1In quolibet instituti et similiter in qualibet provincia quae a Superiore maiore 
regitur, habeatur oeconomus, a Superiore maiore distinctus et ad normam iuris proprii 
constitutus, qui administrationem bonorum gerat sub directione respectivi SuperiorisEtiam 
in communitatibus localibus instituatur, quantum fieri potest, oeconomus a Superiore locali 
distinctus
§ 2Tempore et modo iure proprio statutis, oeconomi et alii administratores auctoritati 
competenti peractae administrationis rationem reddant.
 
Can. 637  - Monasteria sui iuris, de quibus in can. 615, Ordinario loci rationem 
administrationis reddere debent semel in anno; Loci Ordinario insuper ius esto cognoscendi 
de rationibus oeconomicis domus religiosae iuris dioecesani.
 
Can. 638 - § 1Ad ius proprium pertinet, intra ambitum iuris universalis, determinare actus 
qui finem et modum ordinariae administrationis excedant, atque ea statuere quae ad valide 
ponendum actum extraordinariae administrationis necessaria sunt
§ 2Expensas et actus iuridicos ordinariae administrationis valide, praeter Superiores, 
faciunt, intra fines sui muneris, officiales quoque, qui in iure proprio ad hoc designantur
§ 3Ad validitatem alienationis et cuiuslibet negotii in quo condicio patrimonalis personae 
iuridicae peior fieri potest, requiritur licentia in scripto data Superioris competentis cum 
consensu sui consiliiSi tamen agatur de negotio quod summam a Sancta Sede pro 
cuiusque regione definitam superet, itemque de rebus ex voto Ecclesiae donatis aut de rebus 
pretiosis artis vel historiae causa, requiritur insuper ipsius Sanctae Sedis licentia
§ 4Pro monasteriis sui iuris, de quibus in can. 615, et institutis iuris dioecesani accedat 
necesse est consensus Ordinarii loci in scriptis praestitus.
 
Can. 639 - § 1Si persona iuridica debita et obligationes contraxerit etiam cum Superiorem 
licentia, ipsa tenetur de eisdem respondere
§ 2Si sodalis cum licentia Superioris contraxerit de suis bonis, ipse respondere debet, si 
vero de mandato Superioris negotium instituti gesserit, institutum respondere debet
§ 3Si contraxerit religiosus sine ulla Superiorum licentia, ipse respondere debet, non autem 
persona iuridica
§ 4Firmum tamen esto, contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu verum est, 
semper posse actionem instituti. 
§ 5Caveant Superiores religiosi ne debita contrahenda permittant, nisi certo constet ex 
consuetis reditibus posse debiti foenus solvi et intra tempus non nimis longum per legitimam 
amortizationem reddi summam capitalem.
 
Can. 640  - Instituta, ratione habita singulorum locorum, testimonium caritatis et paupertatis 
quasi collectivum reddere satagant et pro viribus ex propriis bonis aliquid conferant ad 
Ecclesiae necessitatibus et egenorum sustentationi subveniendum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License