Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput III DE CANDIDATORUM ADMISSIONE ET DE SODALIUM INSTITUTIONE
            • Art. 1 DE ADMISSIONE IN NOVITIATUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE CANDIDATORUM ADMISSIONE ET DE SODALIUM INSTITUTIONE
 
Art. 1 DE ADMISSIONE IN NOVITIATUM
 
Can. 641  - Ius candidatos admittendi ad novitiatum pertinet ad Superiores maiores ad 
normam iuris proprii.
 
Can. 642  - Superiores vigilanti cura eos tantum admittant qui, praeter aetatem requisitam, 
habeant valetudinem, aptam indolem et sufficientes maturitatis qualitates ad vitam instituti 
propriam amplectendam; quae valetudo, indoles et maturitas comprobentur adhibitis etiam, 
si opus fuerit, peritis, firmo praescripto can. 220.
 
Can. 643 - § 1Invalide ad novitiatum admittitur
1_ qui decimum septimum aetatis annum nondum compleverit; 
2_ coniux, durante matrimonio; 
3_ qui sacro vinculo cum aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur vel in aliqua 
societate vitae apostolicae incorporatus est, salvo praescripto can. 684; 
4_ qui institutum ingreditur vi, metu gravi aut dolo inductus, vel is quem Superior eodem 
modo inductus recipit; 
5_ qui celaverit suam incorporationem in aliquo instituto vitae consecratae aut in aliqua 
societate vitae apostolicae
§ 2Ius proprium potest alia impedimenta etiam ad validitatem admissionis constituere vel 
condiciones apponere.
 
Can. 644  - Superiores ad novitiatum ne admittant clericos saeculares inconsulto proprio 
ipsorum Ordinario, nec aere alieno gravatos qui ad solvendum pares non sint.
 
Can. 645 - § 1Candidati, antequam ad novitiatum admittantur, testimonium baptismatis et 
confirmationis necnon status liberi exhibere debent
§ 2Si agatur de admittendis clericis iisve qui in aliud institutum vitae consecratae, in 
societatem vitae apostolicae vel in seminarium admissi fuerint, requiritur insuper testimonium 
respective Ordinarii loci vel Superioris maioris instituti, vel societatis, vel rectoris seminarii
§ 3Ius proprium exigere potest alia testimonia de requisita idoneitate candidatorum et de 
immunitate ab impedimentis
§ 4Superiores alias quoque informationes, etiam sub secreto, petere possunt, si ipsis 
necessarium visum fuerit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License