Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput III DE CANDIDATORUM ADMISSIONE ET DE SODALIUM INSTITUTIONE
            • Art. 2 DE NOVITIATU ET NOVITIORUM INSTITUTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE NOVITIATU ET NOVITIORUM INSTITUTIONE
 
Can. 646  - Novitiatus, quo vita in instituto incipitur, ad hoc ordinatur, ut novitii vocationem 
divinam, et quidem instituti propriam, melius agnoscant, vivendi modum instituti experiantur 
eiusque spiritu mentem et cor informent, atque ipsorum propositum et idoneitas 
comprobentur.
 
Can. 647 - § 1Domus novitiatus erectio, translatio et suppressio fiant per decretum 
scripto datum supremi Moderatoris instituti de consensu sui consilii
§ 2Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in domo ad hoc rite designataIn casibus 
particularibus et ad modum exceptionis, ex concessione Moderatoris supremi de consensu 
sui consilii, candidatus novitiatum peragere potest in alia instituti domo sub moderamine 
alicuius probati religiosi, qui vices magistri novitiorum gerat
§ 3Superior maior permittere potest ut novitiorum coetus, per certa temporis spatia, in alia 
instituti domo, a se designata, commoretur.
 
Can. 648 - § 1Novitiatus, ut validus sit, duodecim menses in ipsa novitiatus communitate 
peragendos complecti debet, firmo praescripto can. 647, 
§ 3
§ 2Ad novitiorum institutionem perficiendam, constitutiones, praeter tempus de quo in, § 
1, unum vel plura exercitationis apostolicae tempora extra novitiatus communitatem 
peragenda statuere possunt
§ 3Novitiatus ultra biennium ne extendatur.
 
Can. 649 - § 1Salvis praescriptis can. 647, § 3 et can. 648, § 2, absentia a domo 
novitiatus quae tres menses, sive continuos sive intermissos, superet, novitiatum invalidum 
redditAbsentia quae quindecim dies superet, suppleri debet. 
§ 2De venia competentis Superioris maioris, prima professio anticipari potest, non ultra 
quindecim dies.
 
Can. 650 - § 1Scopus novitiatus exigit ut novitii sub directione magistri efformentur iuxta 
rationem institutionis iure proprio definiendam
§ 2Regimen novitiorum, sub auctoritate Superiorum maiorum, uni magistro reservatur.
 
Can. 651 - § 1Novitiorum magister sit sodalis instituti qui vota perpetua professus sit et 
legitime designatus
§ 2Magistro, si opus fuerit, cooperatores dari possunt, qui ei subsint quoad moderamen 
novitiatus et institutionis rationem
§ 3Novitiorum institutioni praeficiantur sodales sedulo praeparati qui, aliis oneribus non 
impediti, munus suum fructose et stabili modo absolvere possint.
 
Can. 652 - § 1Magistri eiusque cooperatorum est novitiorum vocationem discernere et 
comprobare, eosque gradatim ad vitam perfectionis instituti propriam rite ducendam 
efformare.  § 2Novitii ad virtutes humanas et christianas excolendas adducantur; per 
orationem et sui abnegationem in pleniorem perfectionis viam introducantur; ad mysterium 
salutis contemplandum et sacras Scripturas legendas et meditandas instruantur; ad Dei 
cultum in sacra liturgia excolendum praeparentur; rationem addiscant vitam ducendi Deo 
hominibusque in Christo per consilia evangelica consecratam; de instituti indole et spiritu, 
fine et disciplina, historia et vita edoceantur atque amore erga Ecclesiam eiusque sacros 
Pastores imbuantur
§ 3Novitii, propriae responsabilitatis conscii, ita cum magistro suo active collaborent ut 
gratiae divinae vocationis fideliter respondeant
§ 4Curent instituti sodales, ut in opere institutionis novitiorum pro parte sua cooperentur 
vitae exemplo et oratione
§ 5Tempus novitiatus, de quo in can. 648, § 1, in opus formationis proprie impendatur, 
ideoque novitii ne occupentur in studiis et muniis, quae huic formationi non directe inserviunt.
 
Can. 653 - § 1Novitius institutum libere deserere potest; competens autem instituti 
auctoritas potest eum dimittere
§ 2Exacto novitiatu, si idoneus iudicetur, novitius ad professionem temporariam 
admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit de eius idoneitate, potest probationis tempus 
a Superiore maiore ad normam iuris proprii, non tamen ultra sex menses prorogari.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License