Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput III DE CANDIDATORUM ADMISSIONE ET DE SODALIUM INSTITUTIONE
            • Art. 3 DE PROFESSIONE RELIGIOSA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE PROFESSIONE RELIGIOSA
 
Can. 654  - Professione religiosa sodales tria consilia evangelica observanda voto publico 
assumunt, Deo per Ecclesiae ministerium consecrantur et instituto incorporantur cum iuribus 
et officiis iure definitis.
 
Can. 655  - Professio temporaria ad tempus iure proprio definitum emittatur, quod neque 
triennio brevius neque sexennio longius sit.
 
Can. 656  - Ad validitatem professionis temporariae requiritur ut
1_ qui eam emissurus est, decimum saltem octavum aetatis annum compleverit; 
2_ novitiatus valide peractus sit; 
3_ habeatur admissio a competenti Superiore cum voto sui consilii ad normam iuris libere 
facta; 
4_ sit expressa et absque vi, metu gravi aut dolo emissa; 
5_ a legitimo Superiore per se vel per alium recipiatur.
 
Can. 657 - § 1Expleto tempore ad quod professio emissa fuerit, qui sponte petat et 
idoneus iudicetur, ad renovationem professionis vel ad professionem perpetuam admittatur, 
secus discedat
§ 2Si opportunum vero videatur, periodus professionis; temporariae a competenti 
Superiore, iuxta ius proprium, prorogari potest, ita tamen ut totum tempus, quo sodalis votis 
temporariis adstringitur, non superet novennium
§ 3Professio perpetua anticipari potest ex iusta causa, non tamen ultra trimestre.
 
Can. 658  - Praeter condiciones de quibus in can. 656, nn. 2, 4 et 5 aliasque iure proprio 
appositas, ad validitatem professionis perpetuae requiritur
1_ vigesimus primus saltem aetatis annus completus; 
2_ praevia professio temporaria saltem per triennium, salvo praescripto can. 657, § 3.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License