Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput III DE CANDIDATORUM ADMISSIONE ET DE SODALIUM INSTITUTIONE
            • Art. 4 DE RELIGIOSORUM INSTITUTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 4 DE RELIGIOSORUM INSTITUTIONE
 
Can. 659 - § 1In singulis institutis, post primam professionem omnium sodalium institutio 
perficiatur ad vitam instituti propriam plenius ducendam et ad eius missionem aptius 
prosequendam
§ 2Quapropter ius proprium rationem definire debet huius institutionis eiusdemque 
durationis, attentis Ecclesiae necessitatibus atque hominum temporumque condicionibus, 
prout a fine est indole instituti exigitur
§ 3Institutio sodalium, qui ad sacros ordines suscipiendos praeparantur, iure universali 
regitur et propria instituti ratione studiorum.
 
Can. 660 - § 1Institutio sit systematica, captui sodalium accommodata, spiritualis et 
apostolica, doctrinalis simul ac practica, titulis etiam congruentibus, tam ecclesiasticis quam 
civilibus, pro opportunitate obtentis
§ 2Perdurante tempore huius institutionis, sodalibus officia et opera ne committantur, quae 
eam impediant.
 
Can. 661  - Per totam vitam religiosi formationem suam spiritualem, doctrinalem et 
practicam sedulo prosequantur; Superiores autem eis adiumenta et tempus ad hoc 
procurent.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License