Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput VI DE SEPARATIONE SODALIUM AB INSTITUTO
            • Art. 2 DE EGRESSU AB INSTITUTO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 2 DE EGRESSU AB INSTITUTO
 
Can. 686 - § 1Supremus Moderator, de consensu sui consilii, sodali a votis perpetuis 
professo, gravi de causa concedere potest indultum exclaustrationis, non tamen ultra 
triennium, praevio consensu Ordinarii loci in quo commorari debet, si agitur de clerico
Indultum prorogare vel illud ultra triennium concedere Sanctae Sedi vel, si de institutis iuris 
dioecesani agitur, Episcopo dioecesano reservatur
§ 2Pro monialibus indultum exclaustrationis concedere unius Apostolicae Sedis est
§ 3Petente supremo Moderatore de consensu sui consilii, exclaustratio imponi potest a 
Sancta Sede pro sodale instituti iuris pontificii vel ab Episcopo dioecesano pro sodale 
instituti iuris dioecesani, ob graves causas, servata aequitate et caritate.
 
Can. 687  - Sodalis exclaustratus exoneratus habetur ab obligationibus, quae cum nova suae 
vitae condicione componi nequeunt, itemque sub dependentia et cura manet suorum 
Superiorum et etiam Ordinarii loci, praesertim si de clerico agiturHabitum instituti deferre 
potest, nisi aliud in indulto statuaturVoce tamen activa et passiva caret.
 
Can. 688 - § 1Qui expleto professionis tempore ab instituto egredi voluerit, illud 
derelinquere potest
§ 2Qui perdurante professione temporaria, gravi de causa, petit ut institutum derelinquat, 
indultum discendi consequi potest in instituto iuris pontificii a supremo Moderatore de 
consensu sui consilii; in institutis autem iuris dioecesani et in monasteriis, de quibus in can. 
615, indultum, ut valeat, confirmari debet ab Episcopo domus assignationis.
 
Can. 689 - § 1Sodalis, expleta professione temporaria, si iustae causae affuerint a 
competenti Superiore maiore, audito suo consilio, a subsequenti professione emittenda 
excludi potest
§ 2Infirmitas physica vel psychica, etiam post professionem contracta, quae, de iudicio 
peritorum, sodalem, de quo in § 1, reddit ineptum ad vitam in instituto ducendam, causam 
constituit eum non admittendi ad professionem renovendam ad perpetuam emittendam, nisi 
ob neglentiam instituti vel ob laborem in instituto peractum infirmitas contracta fuerit
§ 3Si vero religiosus, perdurantibus votis temporariis, amens evaserit, etsi novam 
professionem emittere non valeat, ab instituto tamen dimitti non potest.
 
Can. 690 - § 1Qui, expleto novitiatu vel post professionem, legitime ab instituto egressus 
fuerit, a Moderatore supremo de consensu sui consilii rursus admitti potest sine onere 
repetendi erga sodales instituti amittit presbyter; revocata autem eadem probationem 
praeviam professioni temporariae et tempus votorum ante professionem perpetuam 
praemittendum, ad normam cann. 655 et 657
§ 2Eadem facultate gaudet Superior monasterii sui iuris cum consensu sui consilii.
 
Can. 691 - § 1Professus a votis perpetuis indultum discedendi ab instituto ne petat, nisi ob 
gravissimas causas coram Domino perpensas; petitionem suam deferat supremo instituti 
Moderatori, qui eam una cum voto suo suique consilii auctoritati competenti transmittat
§ 2Huiusmodi indultum in institutis iuris pontificii Sedi Apostolicae reservatur; in institutis 
vero iuris dioecesani, id etiam Episcopus dioecesis, in qua domus assignationis sita est, 
concedere potest.
 
Can. 692  - Indultum discedendi legitime concessum et sodali notificatum, nisi in actu 
notificationis ab ipso sodale reiectum fuerit, ipso iure secumfert dispensationem a votis 
necnon ab omnibus obligationibus ex professione ortis.
 
Can. 693  - Si sodalis sit clericus, indultum non conceditur priusquam inveniat Episcopum 
qui eum in dioecesi incardinet vel saltem ad experimentum recipiatSi ad experimentum 
recipiatur, transacto quinquennio, ipso iure dioecesi incardinatur, nisi Episcopus eum 
recusaverit.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License