Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput VI DE SEPARATIONE SODALIUM AB INSTITUTO
            • Art. 3 DE DIMISSIONE SODALIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 3 DE DIMISSIONE SODALIUM
 
Can. 694 - § 1Ipso facto dimissus ab instituto habendus est sodalis qui
1_ a fide catholica notorie defecerit; 
2_ matrimonium contraxerit vel, etiam civiliter tantum, attentaverit
§ 2His in casibus Superior maior cum suo consilio, nulla mora interposita, collectis 
probationibus, declarationem facti emittat, ut iuridice constet de dimissione.
 
Can. 695 - § 1Sodalis dimitti debet ob delicta de quibus in cann. 1397, 1398 et 1395, 
nisi in delictis, de quibus in can. 1395, § 2, Superior censeat dimissionem non esse omnino 
necessariam et emendationi sodalis atque restitutioni iustitiae et reparationi scandali satis alio 
modo consuli posse
§ 2Hisce in casibus, Superior maior, collectis probationibus circa facta et imputabilitatem, 
sodali dimittendo accusationem atque probationes significet, data eidem facultate sese 
defendendiActa omnia a Superiore maiore et a notario subscripta, una cum 
responsionibus sodalis scripto redactis et ab ipso sodale subscriptis, supremo Moderatori 
transmittantur.
 
Can. 696 - § 1Sodalis dimitti etiam potest ob alias causas, dummodo sint graves, 
externae, imputabiles et iuridice comprobatae, uti sunthabitualis neglectus obligationum 
vitae consecratae; iteratae violationes sacrorum vinculorum; pertinax inoboedientia legitimis 
praescriptis Superiorum in materia gravi; grave scandalum ex culpabili modo agendi sodalis 
ortum; pertinax sustentatio vel diffusio doctrinarum ab Ecclesiae magisterio damnatarum; 
publica adhaesio ideologiis materialismo vel atheismo infectis; illegitima absentia, de qua in 
Can. 665, § 2, per semestre protracta; aliae causae similis gravitatis iure proprio instituti forte 
determinatae
§ 2Ad dimissionem sodalis a votis temporariis, etiam causae minoris gravitatis in iure 
proprio statutae sufficiunt.
 
Can. 697  - In casibus de quibus in can. 696, si Superior maior, audito suo consilio, 
censuerit processum dimissionis esse inchoandum
1_ probationes colligat vel compleat; 
2_ sodalem scripto vel coram duobus testibus moneat cum explicita comminatione 
subsecuturae dimissionis nisi resipiscat, clare significata causa dimissionis et data sodali 
plena facultate sese defendendi quod si monitio incassum cedat, ad alteram monitionem, 
spatio saltem quindecim dierum interposito, procedat; 
3_ si haec quoque monitio incassum ceciderit et Superior maior cum suo consilio censuerit 
de incorrigibilitate satis constare et defensiones sodalis insufficientes esse, post quindecim 
dies ab ultima monitione frustra elapsos, acta omnia ab ipso Superiore maiore et a notario 
subscripta una cum responsionibus sodalis ab ipso sodale subscriptis supremo Moderatori 
transmittat.
 
Can. 698  - In omnibus casibus, de quibus in cann. 695 et 696, firmum semper manet ius 
sodalis cum supremo Moderatore communicandi et illi directe suas defensiones exhibendi.
 
Can. 699 - § 1Supremus Moderator cum suo consilio, quod ad validitatem saltem 
quattuor membris constare debet, collegialiter procedat ad probationes, argumenta et 
defensiones accurate perpendenda, et si per secretam suffragationem id decisum fuerit, 
decretum dimissionis ferat, expressis ad validitatem saltem summarie motivis in iure et in 
facto
§ 2In monasteriis sui iuris, de quibus in can. 615, dimissionem decernere pertinet ad 
Episcopum dioecesanum, cui Superior acta a consilio suo recognita submittat.
 
Can. 700  - Decretum dimissionis vim non habet, nisi a Sancta Sede confirmatum fuerit, cui 
decretum et acta omnia transmittenda sunt; si agatur de instituto iuris dioecesani, confirmatio 
spectat ad Episcopum dioecesis ubi sita est domus, cui religiosus adscriptus estDecretum 
vero, ut valeat, indicare debet ius, quo dimissus gaudet, recurrendi intra decem dies a 
recepta notificatione ad auctoritatem competentemRecursus effectum habet suspensivum.
 
Can. 701  - Legitima dimissione ipso facto cessant vota necnon iura et obligationes ex 
professione promanantiaSi tamen sodalis sit clericus, sacros ordines exercere nequit, 
donec Episcopum inveniat qui eum post congruam probationem in dioecesi, ad normam can. 
693, recipiat vel saltem exercitium sacrorum ordinum permittat.
 
Can. 702 - § 1Qui ex instituto religioso legitime egrediantur vel ab eo legitime dimissi 
fuerint, nihil ab eo eodem repetere possunt ob quamlibet operam in eo praestitam
§ 2Institutum tamen aequitatem et evangelicam caritatem servet erga sodalem, qui ab eo 
separatur.
 
Can. 703  - In casu gravis scandali exteritoris vel gravissimi nocumenti instituto imminentis, 
sodalis statim a Superiore maiore vel, si periculum sit in mora, a Superiore locali cum 
consensu sui consilii e domo religiosa eici potest. Superior maior, si opus sit, dimissionis 
processum ad normam iuris instituendum curet, aut rem Sedi Apostolicae deferat.
 
Can. 704  - De sodalibus, qui ab instituto sunt quoquo modo separati, fiat mentio in 
relatione Sedi Apostolicae mittenda, de qua in can. 592, § 1.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License