Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput VII DE RELIGIOSIS AD EPISCOPATUM EVECTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VII DE RELIGIOSIS AD EPISCOPATUM EVECTIS
 
Can. 705  - Religiosus ad episcopatum evectus instituti sui sodalis remanet, sed vi voti 
oboedientiae uni Romano Pontifici obnoxius est, et obligationibus non adstringitur, quas ipse 
prudenter iudicet cum sua condicione componi non posse.
 
Can. 706  - Religiosus de quo supra
1_ si per professionem dominium bonorum amiserit, bonorum quae ipsi obveniant habet 
usum, usumfructum et administrationem proprietatem vero Episcopus dioecesanus aliique, 
de quibus in can. 381, § 2, acquirunt Ecclesiae particulari; ceteri, instituto vel Sanctae Sedi, 
prout institutum capax est possidendi vel minus; 
2_ si per professionem dominium bonorum non amiserit, bonorum quae habebat, recuperat 
usum usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniant, sibi plene acquirit; 
3_ in utroque autem casu de bonis, quae ipsi obveniant non intuitu personae, disponere 
debet secundum offerentium voluntatem.
 
Can. 707 - § 1Religiosus Episcopus emeritus habitationis sedem sibi eligere potest etiam 
extra domos sui instituti, nisi aliud a Sede Apostolica provisum fuerit
§ 2Quoad eius congruam et dignam sustentationem, si cuidam dioecesi inserviverit, 
servetur can. 402, § 2, nisi institutum proprium talem sustentationem providere voluerit; 
secus Sedes Apostolica aliter provideat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License