Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS II DE INSTITUTIS RELIGIOSIS (Cann. 607 – 709)
          • Caput VIII DE CONFERENTIIS SUPERIORUM MAIORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII DE CONFERENTIIS SUPERIORUM MAIORUM
 
Can. 708  - Superiores maiores utiliter in conferentiis seu consiliis consociari possunt ut, 
collatis viribus, allaborent sive ad finem singulorum institutorum plenius assequendum, salvis 
semper eorum autonomia, indole proprioque spiritu, sive ad communia negotia pertractanda, 
sive ad congruam coordinationem et cooperationem cum Episcoporum conferentiis et etiam 
cum singulis Episcopis instaurandam.
 
Can. 709  - Conferentiae Superiorum maiorum sua habeant statuta a Sancta Sede 
approbata, a qua unice, etiam in personam iuridicam, erigi possunt et sub cuius supremo 
moderamine manent.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License