Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO I DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE
        • TITULUS III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS (Cann. 710 – 730)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS (Cann. 710730)
 
Can. 710  - Institutum saeculare est institutum vitae consecratae, in quo christifideles in 
saeculo viventes ad caritatis perfectionem contendunt atque ad mundi sanctificationem 
praesertim ab intus conferre student.
 
Can. 711  - Instituti saecularis sodalis vi suae consecrationis propriam in populo Dei 
canonicam condicionem, sive laicalem sive clericalem, non mutat, servatis iuris praescriptis 
quae instituta vitae consecratae respiciunt.
 
Can. 712  - Firmis praescriptis cann. 598-601, constitutiones statuant vincula sacra, quibus 
evangelica consilia in instituto assumuntur, et definiant obligationes quas eadem vincula 
inducunt, servata tamen in vitae ratione semper propria instituti saecularitate.
 
Can. 713 - § 1Sodales horum institutorum propriam consecrationem in actuositate 
apostolica exprimunt et exercent, iidemque, ad instar fermenti, omnia spiritu evangelico 
imbuere satagunt ad robur et incrementum Corporis Christi
§ 2Sodales laici, munus Ecclesiae evangelizandi, in saeculo et ex saeculo, participant sive 
per testimonium vitae christianae et fidelitatis erga suam consecrationem, sive per adiutricem 
quam praebent operam ad ordinandas secundum Deus res temporales atque ad mundum 
virtute Evangelii informandumSuam etiam cooperationem, iuxta propriam vitae rationem 
saecularem, in communitatis ecclesialis servitium offerunt
§ 3Sodales clerici per vitae consecratae testimonium, praesertim in presbyterio, peculiari 
caritate apostolica confratribus adiutorio sunt, et in populo Dei mundi sanctificationem suo 
sacro ministerio perficiunt.
 
Can. 714  - Sodales vitam in ordinariis mundi condicionibus vel soli, vel in sua quisque 
familia, vel in vitae fraternae coetu, ad normam constitutionum ducant.
 
Can. 715 - § 1Sodales clerici in dioecesi incardinati ab Episcopo dioecesano dependent, 
salvis iis quae vitam consecratam in proprio instituto respiciunt
§ 2Qui vero ad normam can. 266, § 3 instituto incardinantur, si ad opera instituti propria 
vel ad regimen instituti destinentur, ad instar religiosorum ab Episcopo dependent.
 
Can. 716 - § 1Sodales omnes vitam instituti, secundum ius proprium, actuose participent
§ 3Eiusdem instituti sodales communionem inter se servent, sollicite curantes spiritus 
unitatem et genuinam fraternitatem.
 
Can. 717 - § 1Constitutiones proprium regiminis modum praescribant, tempus quo 
Moderatores suo officio fungantur et modum quo iidem designantur definiant
§ 2Nemo in Moderatorem supremum designetur, qui non sit definitive incorporatus
§ 3Qui regimini instituti praepositi sunt, curent ut eiusdem spiritus unitas servetur et 
actuosa sodalium participatio promoveatur.
 
Can. 718  - Administratio bonorum instituti, quae paupertatem evangelicam exprimere et 
fovere debet, regitur normis Libri V "De bonis Ecclesiae temporalibus" necnon iure proprio 
institutiItem ius proprium definiat obligationes praesertim oeconomicas instituti erga 
sodales, qui pro ipso operam impendunt.
 
Can. 719 - § 1Sodales, ut vocationi suae fideliter respondeant eorumque actio apostolica 
ex ipsa unione cum Christo procedat, sedulo orationi vacent, sacrarum Scripturarum lectioni 
apto modo incumbant, annua recessus tempora servent atque alia spiritualia exercitia iuxta 
ius proprium peragant
§ 2Eucharistiae celebratio, quantum fieri potest cotidiana, sit totius eorum vitae 
consecratae fons et robur
§ 3Libere ad sacramentum paenitentiae accedant, quod frequenter recipiant
§ 4Necessarium conscientiae moderamen libere obtineant atque huius generis consilia a 
suis etiam Moderatoribus, si velint, requirant.
 
Can. 720  - Ius admittendi in institutum, vel ad probationem vel ad sacra vincula sive 
temporaria sive perpetua aut definitiva assumenda ad Moderatores maiores cum suo 
consilio ad normam constitutionum pertinet.
 
Can. 721 - § 1Invalide admittitur ad initialem probationem
1_ qui maiorem aetatem nondum attigerit; 
2_ qui sacro vinculo in aliquo instituto vitae consecratae actu obstringitur, aut in societate 
vitae apostolicae incorporatus est; 
3_ coniux durante matrimonio
§ 2Constitutiones possunt alia admissionis impedimenta etiam ad validitatem statuere vel 
condiciones apponere
§ 3Praetera, ut quis recipiatur, habeat oportet maturitatem, quae ad vitam instituti 
propriam recte ducendam est necessaria.
 
Can. 722 - § 1Probatio initialis eo ordinetur, ut candidati suam divinam vocationem et 
quidem instituti propriam aptius cognoscant iidemque in spiritu et vivendi modo instituti 
exerceantur
§ 2Ad vitam secundum evangelica consilia ducendam candidati rite instituantur atque ad 
eandem integre in apostolatum convertendam edoceantur, eas adhibentes evangelizationis 
formas, quae instituti fini, spiritui et indoli magis respondeant
§ 3Huius probationis modus et tempus ante sacra vincula in instituto primum suscipienda, 
biennio non brevius, in constitutionibus definiantur.
 
Can. 723 - § 1Elapso probationis initialis tempore, candidatus qui idoneus iudicetur, tria 
consilia evangelica, sacro vinculo firmata, assumat vel ab instituto discedat
§ 2Quae prima incorporatio, quinquennio non brevior, ad normam constitutionum 
temporaria sit
§ 3Huius incorporationis tempore elapso, sodalis, qui idoneus iudicetur, admittatur ad 
incorporationem perpetuam vel definitivam, vinculis scilicet temporariis semper renovandis. 
§ 4Incorporatio definitiva, quoad certos effectus iuridicos in constitutionibus statuendos, 
perpetuae aequiparatur.
 
Can. 724 - § 1Institutio post vincula sacra primum assumpta iugiter secundum 
constitutiones est protrahenda
§ 2Sodales in rebus divines et humanis pari gressu instituantur de continua vero eorum 
spirituali formatione seriam habeant curam instituti Moderatores.
 
Can. 725  - Institutum sibi associare potest, aliquo vinculo in constitutionibus determinato, 
alios christifideles, qui ad evangelicam perfectionem secundum spiritum instituti contendant 
eiusdemque missionem participent.
 
Can. 726 - § 1Elapso tempore incorporationis temporariae, sodalis institutum libere 
derelinquere valet vel a sacrorum vinculorum renovatione iusta de causa a Moderatore 
maiore, audito suo consilio, excludi potest
§ 2Sodalis temporariae incorporationis id sponte petens, indultum discedendi a supremo 
Moderatore de consensu sui consilii gravi de causa obtinere valet.
 
Can. 727 - § 1Sodalis perpetue incorporatus, qui institutum derelinquere velit, indultum 
discedendi, re coram Domino serio perpensa, a Sede Apostolica per Moderatorem 
supremum petat, si institutum est iuris pontifici secus etiam ab Episcopo dioecesano, prout in 
constitutionibus definitur
§ 2Si agatur de clerico instituto incardinato, servetur praescriptum can. 693.
 
Can. 728  - Indulto discedendi legitime concesso, cessant omnia vincula necnon iura et 
obligationes ab incorporatione promanantia.
 
Can. 729  - Sodalis ab instituto dimittitur ad normam cann. 694 et 695 constitutiones 
praeterea determinent alias causas dimissionis, dummodo sint proportionate graves, 
externae, imputabiles et iuridice comprobatae, atque modus procedendi servetur in cann. 
697-700 statutusDimisso applicatur praescriptum can. 701.
 
Can. 730  - Ut sodalis instituti saecularis ad aliud institutum saeculare transeat, serventur 
praescripta cann. 684, §§  1, 2, 4, et 685; ut vero ad institutum religiosum vel ad societatem 
vitae apostolicae aut ex illis ad institutum saeculare fiat transitus, licentia requiritur Sedis 
Apostolicae, cuius mandatis standum est.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License