Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS III DE INSTITUTIS VITAE CONSECRATAE ET DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE
      • SECTIO II DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE (Cann. 731 – 755)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SECTIO II DE SOCIETATIBUS VITAE APOSTOLICAE (Cann. 731755)
 
Can. 731 - § 1Institutis vitae consecratae accedunt societates vitae apostolicae, quarum 
sodales, sine votis religiosis, finem apostolicum societatis proprium prosequuntur et, vitam 
fraternam in communi ducentes, secundum propriam vitae rationem, per observantiam 
constitutionum ad perfectionem caritatis tendunt
§ 2Inter has sunt societates in quibus sodales, aliquo vinculo constitutionibus definito, 
consilia evangelica assumunt.
 
Can. 732  - Quae in cann. 578-597, et 606 statuuntur, societatibus vitae apostolicae 
applicantur, salva tamen uniuscuiusque societatis natura societatibus vero, de quibus in can. 
731, § 2, etiam cann. 598-602 applicantur.
 
Can. 733 - § 1Domus erigitur et communitas localis constituitur a competenti auctoritate 
societatis, praevio consensu Episcopi dioecesani in scriptis dato, qui etiam consuli debet, 
cum agitur de eius suppressione
§ 2Consensus ad erigendam domum secumfert ius habendi saltem oratorium, in quo 
sanctissima Eucharistia celebretur et asservetur.
 
Can. 734  - Regimen societatis a constitutionibus determinatur, servatis, iuxta naturam 
uniuscuiusque societatis, cann. 617-633.
 
Can. 735 - § 1Sodalium admissio, probatio, incorporatio et institutio determinantur iure 
proprio cuiusque societatis
§ 2Ad admissionem in societatem quod attinet, serventur condiciones in cann. 642-645 
statutae
§ 3Ius proprium determinare debet rationem probationis et institutionis fini et indoli 
societatis accommodatam, praesertim doctrinalem, spiritualem et apostolicam, ita ut sodales 
vocationem divinam agnoscentes ad missionem et vitam societatis apte praeparentur.
 
Can. 736 - § 1In societatibus clericalibus clerici ipsi societati incardinantur, nisi aliter 
ferant constitutiones
§ 2In iis quae ad rationem studiorum et ad ordines suscipiendos pertinent, serventur 
normae clericorum saecularium, firma tamen § 1.
 
Can. 737  - Incorporatio secumfert ex parte sodalium obligationes et iura in constitutionibus 
definita, ex parte autem societatis, curam sodales ad finem propriae vocationis perducendi, 
iuxta constitutiones.
 
Can. 738 - § 1Sodales omnes subsunt propriis Moderatoribus ad normam constitutionum 
in iis quae vitam internam et disciplinam societatis respiciunt
§ 2Subsunt quoque Episcopo dioecesano in iis quae cultum publicum, curam animarum 
aliaque apostolatus opera respiciunt, attentis cann. 679-683
§ 3Relationes sodalis dioecesi incardinati cum Episcopo proprio constitutionibus vel 
particularibus conventionibus definiuntur.
 
Can. 739  - Sodales, praeter obligationes quibus, uti sodales, obnoxii sunt secundum 
constitutiones, communibus obligationibus clericorum adstringuntur, nisi ex natura rei vel ex 
contextu sermonis aliud constet.
 
Can. 740  - Sodales habitare debent in domo vel in communitate legitime constituta et 
servare vitam communem, ad normam iuris proprii, quo quidem etiam absentiae a domo vel 
communitate reguntur.
 
Can. 741 - § 1Societates et, nisi aliter ferant constitutiones, earum partes et domus, 
personae sunt iuridicae et, qua tales, capaces bona temporalia acquirendi, possidendi, 
administrandi et alienandi, ad normam praescriptorum Libri V "De bonis Ecclesiae 
temporalibus," cann. 636, 638 et 639, necnon iuris proprii
§ 2Sodales capaces quoque sunt, ad normam iuris proprii, bona temporalia acquirendi, 
possidendi, administrandi de iisque disponendi, sed quidquid ipsis instituto societatis 
obveniat, societati acquiritur.
 
Can. 742  - Egressus et dimissio sodalis nondum definitive incorporati reguntur 
constitutionibus cuiusque societatis.
 
Can. 743  - Indultum discedendi a societate, cessantibus iuribus et obligationibus ex 
incorporatione promanantibus, firmo praescripto can. 693, sodalis definitive incorporatus a 
supremo Moderatore cum consensu eius consilii obtinere potest, nisi id iuxta constitutiones 
Sanctae Sedi reservetur.
 
Can. 744 - § 1Supremo quoque Moderatori cum consensu sui consilii pariter reservatur 
licentiam concedere sodali definitive incorporato ad aliam societatem vitae apostolicae 
transeundi, suspensis interim iuribus et obligationibus propriae societatis, firmo tamen iure 
redeundi ante definitivam incorporationem in novam societatem
§ 2Ut transitus fiat ad institutum vitae consecratae vel ex eo ad societatem vitae 
apostolicae, licentia requiritur Sanctae Sedis, cuius mandatis standum est.
 
Can. 745  - Supremus Moderator cum consensu sui consilii sodali definitive incorporato 
concedere potest indultum vivendi extra societatem, non tamen ultra triennium, suspensis 
iuribus et obligationibus quae cum ipsius nova condicione componi non possunt; permanet 
tamen sub cura ModeratorumSi agitur de clerico, requiritur praetera consensus Ordinarii 
loci in quo commorari debet, sub cuius cura et dependentia etiam manet.
 
Can. 746  - Ad dimissionem sodalis definitive incorporati serventur, congrua congruis 
referendo, cann. 694-704.

 





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License