Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
 
 
Can. 747 - § 1Ecclesiae, cui Christus Dominus fidei depositum concredidit ut ipsa, Spiritu 
Sancto assistente, veritatem revelatam sancte custodiret, intimius perscrutaretur, fideliter 
annuntiaret atque exponeret, officium est et ius nativum, etiam mediis communicationis 
socialis sibi propriis adhibitis, a qualibet humana potestate independens, omnibus gentibus 
Evangelium praedicandi
§ 2Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia etiam de ordine sociali 
annuntiare, necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus personae humanae 
iura fundamentalia aut animarum salus id exigant.
 
Can. 748 - § 1Omnes homines veritatem in iis, quae Deum eiusque Ecclesiam respiciunt, 
quaerere tenentur eamque cognitam amplectendi ac servandi obligatione vi legis divinae 
adstringuntur et iure gaudent
§ 2Homines ad amplectendam fidem catholicam contra ipsorum conscientiam per 
coactionem adducere nemini umquam fas est.
 
Can. 749 - § 1Infallibilitate in magisterio, vi muneris sui gaudet Summus Pontifex quando 
ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide 
confirmare, doctrinam de fide vel de moribus tenendam definitivo actus proclamat
§ 2Infallibilitate in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum quando magisterium 
exercent Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui, ut fidei et morum doctores et 
iudices, pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus definitive tenendam 
declarant aut quando per orbem dispersi, communionis nexum inter se et cum Petri 
successore servantes, una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum 
docentes, in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt
§ 3Infallibiliter definita nulla intellegitur doctrina, nisi id manifesto constiterit.
 
Can. 750 - Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae verbo Dei scripto vel 
tradito, uno scilicet fidei deposito Ecclesiae commisso, continentur, et insimul ut divinitus 
revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni, sive ab eius magisterio ordinario 
et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub presbyteratum; qui ad 
presbyteratum destinantur, ad diaconatus quascumque devitare doctrinas iisdem contrarias.
 
Can. 751 - Dicitur haeresis, pertinax, post receptum baptismum, alicuius veritatis divina et 
catholica credendae denegatio, aut de eadem pertinax dubitatio; apostasia, fidei christianae
ex toto repudiatio; schisma, subiectionis Summo Pontifici aut communionis cum Ecclesiae 
membris eidem subditis detrectatio.
 
Can. 752 - Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium 
praestandum est doctrinae, quam sive Summus Pontifex sive Collegium Episcoporum de 
fide vel de moribus enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu 
eandem proclamare non intendant christifideles ergo devitare curent quae cum eadem non 
congruant.
 
Can. 753 - Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris, sive singuli 
sive in conferentiis Episcoporum aut in conciliis particularibus congregati, licet infallibilitate in 
docendo non polleant, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores 
et magistri; cui authentico magisterio suorum Episcoporum christifideles religioso animi 
obsequio adhaerere tenentur.
 
Can. 754 - Omnes christifideles obligatione tenentur servandi constitutiones et decreta, quae 
ad doctrinam proponendam et erroneas opiniones proscribendas fert legitima Ecclesiae 
auctoritas, speciali vero ratione, quae edit Romanus Pontifex vel Collegium Episcoporum.
 
Can. 755 - § 1Totius Collegii Episcoporum et Sedis Apostolicae imprimis est fovere et 
dirigere motum oecumenicum apud catholicos, cuius finis est unitatis redintegratio inter 
universos christianos, ad quam promovendam Ecclesia ex voluntate Christi tenetur
§ 2Episcoporum item est, et, ad normam iuris, Episcoporum conferentiarum, eandem 
unitatem promovere atque pro variis adiunctorum necessitatibus vel opportunitatibus, 
normas practicas impertire, attentis praescriptis a suprema Ecclesiae auctoritate latis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License