Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS I DE DIVINI VERBI MINISTERIO (Cann. 756 – 780)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS I DE DIVINI VERBI MINISTERIO (Cann. 756780)
 
Can. 756 - § 1Quoad universam Ecclesiam munus Evangelii annuntiandi praecipue 
Romano Pontifici et Collegio Episcoporum commissum est
§ 2Quoad Ecclesiam particularem sibi concreditam illud munus exercent singuli Episcopi, 
qui quidem totius ministerii verbi in eadem sunt moderatores; quandoque vero aliqui 
Episcopi coniunctim illud explent quoad diversas simul Ecclesias, ad normam iuris.
 
Can. 757 - Presbyterorum, qui quidem Episcoporum cooperatores sunt, proprium est 
Evangelium Dei annuntiare; praesertim hoc officio tenentur, quoad populum sibi commissum, 
parochi aliique quibus cura animarum concreditur; diaconorum etiam est in ministerio verbi 
populo Dei, in communione cum Episcopo eiusque presbyterio, inservire.
 
Can. 758 - Sodales institutorum vitae consecratae, vi propriae Deo consecrationis, peculiari 
modo Evangelii testimonium reddunt, iidemque in Evangelio annuntiando ab Episcopo in 
auxilium convenienter assumuntur.
 
Can. 759 - Christifideles laici, vi baptismatis et confirmationis, verbo et vitae christianae 
exemplo evangelici nuntii sunt testes; vocari etiam possunt ut in exercitio ministerii verbi cum 
Episcopo et presbyteris cooperantur.
 
Can. 760 - In ministerio verbi, quod sacra Scriptura, Traditione, liturgia, magisterio vitaque 
Ecclesiae innitatur oportet, Christi mysterium integre ac fideliter proponatur.
 
Can. 761 - Varia media ad doctrinam christianam annuntiandam adhibeantur quae praesto 
sunt, imprimis praedicatio atque catechetica institutio, quae quidem semper principem locum 
tenent, sed et propositio doctrinae in scholis, in academiis, conferentiis et coadunationibus 
omnis generis, necnon eiusdem diffusio per declarationes publicas a legitima auctoritate 
occasione quorundam eventuum factas prelo aliisque instrumentis communicationis socialis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License