Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS I DE DIVINI VERBI MINISTERIO (Cann. 756 – 780)
          • Caput I DE VERBI DEI PRAEDICATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE VERBI DEI PRAEDICATIONE
 
Can. 762 - Cum Dei populus primum coadunetur verbo Dei vivi, quod ex ore sacerdotum 
omnino fas est recipere, munus praedicationis magni habeant sacri ministri, inter quorum 
praecipua officia sit Evangelium Dei omnibus annuntiare.
 
Can. 763 - Episcopis ius est ubique, non exclusis ecclesiis et oratoriis institutorum 
religiosorum iuris pontificii, Dei verbum praedicare, nisi Episcopus loci in casibus 
particularibus expresse renuerit.
 
Can. 764 - Salvo praescripto can. 765, facultate ubique praedicandi, de consensu saltem 
praesumpto rectoris ecclesiae exercendae, gaudent presbyteri et diaconi, nisi ab Ordinario 
competenti eadem facultas restricta fuerit aut sublata, aut lege particulari licentia expressa 
requiratur.
 
Can. 765 - Ad praedicandum religiosis in eorum ecclesiis vel oratoriis licentia requiritur 
Superioris ad normam constitutionum competentis.
 
Can. 766 - Ad praedicandum in ecclesia vel oratorio admitti possunt laici, si certis in 
adiunctis necessitas id requirat aut in casibus particularibus utilitas id suadeat, iuxta 
Episcoporum conferentiae praescripta, et salvo can. 767, § 1.
 
Can. 767 - § 1Inter praedicationis formas eminet homilia, quae est pars ipsius liturgiae et 
sacerdoti aut diacono reservatur; in eadem per anni liturgici cursum ex textus sacro fidei 
mysteria et normae vitae christianae exponantur
§ 2In omnibus Missis diebus dominicis et festis de praecepto, quae concursu populi 
celebrantur, homilia habenda est nec omitti potest nisi gravi de causa
§ 3Valde commendatur ut, si sufficiens detur populi concursus, homilia habeatur etiam in 
Missis quae infra hebdomadam, praesertim tempore adventus et quadragesimae aut 
occasione alicuius festi vel luctuosi eventus, celebrentur
§ 4Parochi aut ecclesiae rectoris est curare ut haec praescripta religiose serventur.
 
Can. 768 - § 1Divini verbi praecones christifidelibus imprimis proponant, quae ad Dei 
gloriam hominumque salutem credere et facere oportet
§ 2Impertiant quoque fidelibus doctrinam, quam Ecclesiae magisterium proponit de 
personae humanae dignitate et libertate, de familiae unitate et stabilitate eiusque muniis, de 
obligationibus quae ad homines in societate coniunctos pertinent, necnon de rebus 
temporalibus iuxta ordinem a Deo statutum componendis.
 
Can. 769 - Doctrina christiana proponatur modo auditorum condicioni accomodato atque 
ratione temporum necessitatibus aptata.
 
Can. 770 - Parochi certis temporibus, iuxta Episcopi dioecesani praescripta, illas ordinent 
praedicationes, quas exercitia spiritualia et sacras missiones vocant, vel alias formas 
necessitatibus aptatas.
 
Can. 771 - § 1Solliciti sint animarum pastores, praesertim Episcopi et parochi, ut Dei 
verbum iis quoque fidelibus nuntietur, qui ob vitae suae condicionem communi et ordinaria 
cura pastorali non satis fruantur aut eadem penitus careant
§ 2Provideant quoque, ut Evangelii nuntium perveniat ad non credentes in territorio 
degentes, quippe quos, non secus ac fideles, animarum cura complecti debeat.
 
Can. 772 - § 1Ad exercitium praedicationis quod attinet, ab omnibus praeterea serventur 
normae ab Episcopo dioecesano latae
§ 2Ad sermonem de doctrina christiana faciendum via radiophonica aut televisifica, 
serventur praescripta ab Episcoporum conferentia statuta.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License