Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS I DE DIVINI VERBI MINISTERIO (Cann. 756 – 780)
          • Caput II DE CATECHETICA INSTITUTIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CATECHETICA INSTITUTIONE
 
Can. 773 - Proprium et grave officium pastorum praesertim animarum est catechesim populi 
christiani curare, ut fidelium fides, per doctrinae institutionem et vitae christianae 
experientiam, viva fiat explicita atque operosa.
 
Can. 774 - § 1Sollicitudo catechesis, sub moderamine legitimae ecclesiasticae auctoritatis, 
ad omnia Ecclesiae membra pro sua cuiusque parte pertinet
§ 2Prae ceteris parentes obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae 
christianae praxi efformandi; pari obligatione adstringuntur, qui parentum locum tenent atque 
patrini.
 
Can. 775 - § 1Servatis praescriptis ab Apostolica Sede latis, Episcopi dioecesani est 
normas de re catechetica edicere itemque prospicere ut apta catechesis instrumenta praesto 
sint, catechismum etiam parando, si opportunum id videatur, necnon incepta catechetica 
fovere atque coordinare
§ 2Episcoporum conferentiae est, si utile videatur, curare ut catechismi pro suo territorio, 
praevia Sedis Apostolicae approbatione, edantur
§ 3Apud Episcoporum conferentiam institui potest officium catecheticum, cuius 
praecipuum munus sit singulis dioecesibus in re catechetica auxilium praebere.
 
Can. 776 - Parochus, vi sui muneris, catecheticam efformationem adultorum, iuvenum et 
puerorum curare tenetur, quem in finem sociam sibi operam adhibeat clericorum paroeciae 
addictorum, sodalium institutorum vitae consecratae necnon societatum vitae apostolicae, 
habita ratione indolis uniuscuiusque instituti, necnon christifidelium laicorum, praesertim 
catechistarum; hi omnes, nisi legitime impediti, operam suam libenter praestare ne renuant
Munus parentum, in catechesi familiari, de quo in can. 774, § 2, promoveat et foveat.
 
Can. 777 - Peculiari modo parochus, attentis normis ab Episcopo dioecesano statutis, curet
1_ ut apta catechesis impertiatur pro sacramentorum celebratione; 
2_ ut pueri, ope catecheticae institutionis per congruum tempus impertitae, rite praeparentur 
ad primam receptionem sacramentorum paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae necnon ad 
sacramentum confirmationis; 
3_ ut iidem, prima communione recepta, uberius ac profundius catechetica efformatione 
excolantur; 
4_ ut catechetica institutio iis etiam tradatur, quantum eorum condicio sinat, qui corpore vel 
mente sint praepediti; 
5_ ut iuvenum et adultorum fides, variis formis et inceptis, muniatur, illuminetur atque 
evolvatur.
 
Can. 778 - Curent Superiores religiosi et societatum vitae apostolicae ut in suis ecclesiis, 
scholis aliisve operibus sibi quoquo modo concreditis, catechetica institutio sedulo 
impertiatur.
 
Can. 779 - Institutio catechetica tradatur omnibus adhibitis auxiliis, subsidiis didacticis et 
communicationis socialis instrumentis, quae efficaciora videantur ut fideles, ratione eorum 
indoli facultatibus et aetati necnon vitae condicionibus aptata, plenius catholicam doctrinam 
ediscere eamque aptius in praxim deducere valeant.
 
Can. 780 - Curent locorum Ordinarii ut catechistae ad munus suum rite explendum debite 
praeparentur, ut nempe continua formatio ipsis praebeatur, iidemque Ecclesiae doctrinam 
apte cognoscant atque normas disciplinis paedagogicis proprias theoretice ac practice 
addiscant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License