Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA (Cann. 793 – 821)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA (Cann. 793821)
 
Can. 793 - § 1Parentes, necnon qui eorum locum tenent, obligatione adstringuntur et iure 
gaudent prolem educandi; parentes catholici officium quoque habent ea eligendi media et 
instituta quibus, iuxta locorum adiuncta, catholicae filiorum educationi aptius prospicere 
queant
§ 2Parentibus ius et etiam iis fruendi auxiliis a societate civili praestandis, quibus in 
catholica educatione filiorum procuranda indigeant.
 
Can. 794 - § 1Singulari ratione officium et ius educandi spectat ad Ecclesiam, cui divinitus 
missio concredita est homines adiuvandi, ut ad christianae vitae plenitudinem pervenire 
valeant
§ 2Animarum pastoribus officium est omnia disponendi, ut educatione catholica omnes 
fideles fruantur.
 
Can. 795 - Cum vera educatio integram persequi debeat personae humanae formationem, 
spectantem ad finem eius ultimum et simul ad bonum commune societatum, pueri et iuvenes 
ita excolantur ut suas dotes physicas, morales et intellectuales harmonice evolvere valeant, 
perfectiorem responsabilitatis sensum libertatisque rectum usum acquirant et ad vitam 
socialem active participandam conformentur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License