Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA (Cann. 793 – 821)
          • Caput II DE CATHOLICIS UNIVERSITATIBUS ALIISQUE STUDIORUM SUPERIORUM INSTITUTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE CATHOLICIS UNIVERSITATIBUS ALIISQUE STUDIORUM SUPERIORUM INSTITUTIS
 
Can. 807 - Ius est Ecclesiae erigendi et moderandi studiorum universitates, quae quidem ad 
altiorem hominum culturam et pleniorem personae humanae promotionem necnon ad ipsius 
Ecclesiae munus docendi implendum conferant.
 
Can. 808 - Nulla studiorum universitas, etsi reapse catholica, titulum seu nomen universitatis 
catholicae gerat, nisi de consensu competentis auctoritatis ecclesiasticae.
 
Can. 809 - Episcoporum conferentiae curent ut habeantur, si fieri possit et expediat, 
studiorum universitates aut saltem facultates, in ipsarum territorio apte distributae, in quibus 
variae disciplinae, servata quidem earum scientifica autonomia, investigentur et tradantur 
doctrinae catholicae ratione habita.
 
Can. 810 - § 1Auctoritati iuxta statuta competenti officium est providendi ut in 
universitatibus catholicis nominentur docentes qui praeterquam idoneitate scientifica et 
paedagogica, doctrinae integritate et vitae probitate praestent utque, deficientibus his 
requisitis, servato modo procedendi in statutis definito, a munere removeantur
§ 2Episcoporum conferentiae et Episcopi dioecesani, quorum interest, officium habent et 
ius invigilandi, ut in iisdem universitatibus principia doctrinae catholicae fideliter servantur.
 
Can. 811 - § 1Curet auctoritas ecclesiastica competens ut in universitatibus catholicis 
erigatur facultas aut institutum aut saltem cathedra theologiae, in qua lectiones laicis quoque 
studentibus tradantur
§ 2In singulis universitatibus catholicis lectiones habeantur, inquibus eae praecipue 
tractentur quaestiones theologicae, quae cum disciplinis earundem facultatum sunt conexae.
Can. 812 - Qui in studiorum superiorum institutis quibuslibet disciplinas tradunt theologicas, 
auctoritatis ecclesiasticae competentis mandatum habeant oportet.
 
Can. 813 - Episcopus dioecesanus impensam habeat curam pastoralem studentium, etiam 
per paroeciae erectione, vel saltem per sacerdotes ad hoc stabiliter deputatos, et provideat 
ut apud universitates, etiam catholicas, centra habeantur universitaria catholica, quae 
iuventuti adiutorio sint, praesertim spirituali.
 
Can. 814 - Quae de universitatibus statuuntur praescripta, pari ratione applicantur aliis 
studiorum superiorum institutis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License