Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS III DE EDUCATIONE CATHOLICA (Cann. 793 – 821)
          • Caput III DE UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS ECCLESIASTICIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS ECCLESIASTICIS
 
Can. 815 - Ecclesiae, vi muneris sui veritatem revelatam nuntiandi, propriae sunt 
universitates vel facultates ecclesiasticae ad disciplinas sacras vel cum sacris conexas 
pervestigandas, atque studentes in iisdem disciplinis scientifice instituendos.
 
Can. 816 - § 1Universitates et facultates ecclesiasticae constitui tantum possunt erectione 
ab Apostolica Sede facta aut approbatione ab eadem concessa; eidem competit etiam 
earundem superius moderamen
§ 2Singulae universitates et facultates ecclesiae sua habere debent statuta et studiorum 
rationem ab Apostolica Sede approbata.
 
Can. 817 - Gradus academicos, qui effectus canonicos in Ecclesia habeant, nulla universitas 
vel facultas conferre valet, quae non sit ab Apostolica Sede erecta vel approbata.
 
Can. 818 - Quae de universitatibus catholicis in cann. 810, 812 et 813 statuuntur 
praescripta, de universitatibus facultatibusque ecclesiasticis quoque valent.
 
Can. 819 - Quatenus dioecesis aut instituti religiosi immo vel ipsius Ecclesiae universae 
bonum id requirat, debent Episcopi dioecesani aut institutorum Superiores competentes ad 
universitates vel facultates ecclesiasticas mittere iuvenes et clericos et sodales indole, virtute 
et ingenio praestantes.
 
Can. 820 - Curent universitatum et facultatum ecclesiasticarum Moderatores ac professores 
ut variae universitatis facultates mutuam sibi, prout obiectum siverit, praestent operam, utque 
inter propriam universitatem vel facultatem et alias universitates et facultates, etiam non 
ecclesiasticas, mutua habeatur cooperatio, qua nempe eaedem coniuncta opera, 
conventibus, investigationibus scientificis coordinatis aliisque mediis, ad maius scientiarum 
incrementum conspirent.
 
Can. 821 - Provideant Episcoporum conferentia atque Episcopus dioecesanus ut, ubi fieri 
possit, condantur instituta superiora scientiarum religiosarum, in quibus nempe edoceantur 
disciplinae theologicae aliaeque quae ad culturam christianam pertineant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License