Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS IV DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS (Cann. 822 – 832)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS (Cann. 822832)
 
Can. 822 - § 1Ecclesiae pastores, in suo munere explendo iure Ecclesiae proprio utentes, 
instrumenta communicationis socialis adhibere satagant
§ 2Iisdem pastoribus curae sit fideles edocere se officio teneri cooperandi ut 
instrumentorum communicationis socialis usus humano christianoque spiritu vivificetur
§ 3Omnes christifideles, ii praesertim qui quoquo modo in eorundem instrumentorum 
ordinatione aut usu partem habent, solliciti sint operam adiutricem actioni pastorali praestare, 
ita ut Ecclesia etiam his instrumentis munus suum efficaciter exerceat.
 
Can. 823 - § 1Ut veritatum fidei morumque integritas servetur, officum et ius est Ecclesiae 
pastoribus invigilandi, ne scriptis aut usu instrumentorum communicationis socialis 
christifidelium fidei aut moribus detrimentum afferatur; item exigendi, ut quae fidem moresve 
tangant a christifidelibus edenda suo iudicio subiciantur; necnon reprobandi scripta quae 
rectae fidei aut bonis moribus noceant
§ 2Officium et ius, de quibus in § 1, competunt Episcopis, tum singulis tum in conciliis 
particularibus vel Episcoporum conferentiis adunatis quoad christifideles suae curae 
commissos, supremae autem Ecclesiae auctoritati quoad universum Dei populum.
 
Can. 824 - § 1Nisi aliud statuatur, loci Ordinarius, cuius licentia aut approbatio ad libros 
edendos iuxta canones huius tituli est petenda, est loci Ordinarius proprius auctoris aut 
Ordinarius loci in quo libri publici iuris fient
§ 2Quae in canonibus huius tituli statuuntur de libris, quibuslibet scriptis divulgationi 
publicae destinatis applicanda sunt, nisi aliud constet.
 
Can. 825 - § 1Libri sacrarum Scripturarum edi non possunt nisi ab Apostolica Sede aut 
ab Episcoporum conferentia approbati sint; itemque ut eorundem versiones in linguam 
vernaculam edi possint, requiritur ut ab eadem auctoritate sint approbatae atque insimul 
necessariis et sufficientibus explicationibus sint instructae
§ 2Versiones sacrarum Scripturarum convenientibus explicationibus instructas, communi 
etiam cum fratribus seiunctis opera, parare atque edere possunt christifideles catholici de 
licentia Episcoporum conferentiae.
 
Can. 826 - § 1Ad libros liturgicos quod attinet, serventur praescripta can. 838
§ 2Ut iterum edantur libri liturgici necnon eorum versiones in linguam vernaculam eorumve 
partes, constare debet de concordantia cum editione approbata ex attestatione Ordinarii loci 
in quo publici iuris fiunt
§ 3Libri precum pro publico vel privato fidelium usu ne edantur nisi de licentia loci 
Ordinarii.
Can. 827 - § 1Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam pertinentia 
eorumve versiones, ut edantur, approbatione egent loci Ordinarii, firmo praescripto can. 
775, § 2
§ 2Nisi cum approbatione competentis auctoritatis ecclesiasticae editi sint aut ab ea 
postea approbati, in scholis, sive elementariis sive mediis sive superioribus, uti textus, quibus 
institutio nititur, adhiberi non possunt libri qui quaestiones recipiunt ad sacram Scripturam, 
ad theologiam, ius canonicum, historiam ecclesiasticam, et ad religiosas aut morales 
disciplinas pertinentes
§ 3Commendatur ut libri materias de quibus in  § 2 tractantes, licet non adhibeantur uti 
textus in institutione tradenda, itemque scripta in quibus aliquid habetur quod religionis aut 
morum honestatis peculiariter intersit, iudicio subiciantur loci Ordinarii
§ 4In ecclesiis oratoriisve exponi, vendi aut dari non possunt libri vel alia scripta de 
quaestionibus religionis aut morum tractantia, nisi cum licentia competentis auctoritatis 
ecclesiasticae edita sint aut ab ea postea approbata.
 
Can. 828 - Collectiones decretorum aut actorum ab aliqua auctoritate ecclesiastica editas, 
iterum edere non licet, nisi impetrata prius eiusdem auctoritatis licentia et servatis 
condicionibus ab eadem praescriptis.
 
Can. 829 - Approbatio vel licentia alicuius operis edendi pro textu originali valet, non vero 
pro eiusdem novis editionibus vel translationibus.
 
Can. 830 - § 1Integro manente iure uniuscuiusque loci Ordinarii committendi personis sibi 
probatis iudicium de libris, ab Episcoporum conferentia confici potest elenchus censorum, 
scientia, recta doctrina et prudentia praestantium, qui curiis dioecesanis praesto sint, aut 
constitui etiam potest commissio censorum, quam loci Ordinarii consulere possint
§ 2Censor, in suo obeundo officio, omni personarum acceptatione seposita, prae oculis 
tantummodo habeat Ecclesiae de fide et moribus doctrinam, uti a magisterio ecclesiastico 
proponitur
§ 3Censor sententiam suam scripto dare debet; quae si faverit, Ordinarius pro suo 
prudenti iudicio licentiam concedat ut editio fiat, expresso suo nomine necnon tempore ac 
loco concessae licentiae; quod si eam non concedat, rationes denegationis cum operis 
scriptore Ordinarius communicet.
 
Can. 831 - § 1In diariis, libellis aut foliis periodicis quae religionem catholicam aut bonos 
mores manifesto impetere solent, ne quidpiam conscribant christifideles, nisi iusta et 
rationabili de causa; clerici autem et institutorum religiosorum sodales, tantummodo de 
licentia loci Ordinarii
§ 2Episcoporum conferentiae est normas statuere de requisitis ut clericis atque sodalibus 
institutorum religiosorum partem habere liceat in tractandis via radiophonica aut televisifica 
quaestionibus, quae ad doctrinam catholicam aut mores attineant.
 
Can. 832 - Institutorum religiosorum sodales ut scripta quaestiones religionis morumve 
tractantia edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam 
constitutionum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License