Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER III: DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI
        • TITULUS V DE FIDEI PROFESSIONE (Cann. 833 – 848)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE FIDEI PROFESSIONE (Cann. 833848)
 
Can. 833 - Obligatione emittendi personaliter professionem fidei, secundum formulam a 
Sede Apostolica probatam, tenetur
1_ coram praeside eiusve delegato, omnes qui Concilio Oecumenico vel particulari, synodo 
Episcoporum atque synodo dioecesana intersunt cum voto sive deliberativo sive consultivo; 
praeses autem coram Concilio aut synodo; 
2_ promoti ad cardinalitiam dignitatem iuxta sacri Collegii statuta; 
3_ coram delegato ab Apostolica Sede, omnes promoti ad episcopatum, itemque qui 
Episcopo dioecesano aequiparantur; 
4_ coram collegio consultorum, Administrator dioecesanus; 
5_ coram Episcopo dioecesano eiusve delegato, Vicarii generales et Vicarii episcopales 
necnon Vicarii iudiciales; 
6_ coram loci Ordinario eiusve delegato, parochi, rector, magistri theologiae et philosophiae 
in seminariis, initio suscepti muneris; promovendi ad ordinem diaconatus; 
7_ coram Magno Cancellario eoque deficiente coram Ordinario loci  eorumve delegatis, 
rector universitatis ecclesiasticae vel catholicae, initio suscepti muneris; coram rectore, si sit 
sacerdos, vel coram loci Ordinario eorumve delegatis, docentes qui disciplinas ad fidem vel 
mores pertinentes in quibusvis universitatibus tradunt, initio suscepti muneris; 
8_ Superiores in institutis religiosis et societatibus vitae apostolicae clericalibus, ad normam 
constitutionum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License