Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
 
 
Can. 834 - § 1Munus sanctificandi Ecclesia peculiari modo adimplet per sacram liturgiam, 
quae quidem habetur ut Iesu Christi muneris sacerdotalis exercitatio, in qua hominum 
sanctificatio per signa sensibilia significatur ac modo singulis proprio efficitur, atque a 
mystico Iesu Christi Corpore, Capite nempe et membris, integer cultus Dei publicus 
exercetur
§ 2Huiusmodi cultus tunc habetur, cum defertur nomine Ecclesiae a personis legitime 
deputatis et per actus ab Ecclesiae auctoritate probatos.
 
Can. 835 - § 1Munus sanctificandi exercent imprimis Episcopi, qui sunt magni sacerdotes, 
mysteriorum Dei praecipui dispensatores atque totius vitae liturgicae in Ecclesia sibi 
commissa moderatores, promotores atque custodes
§ 2Illud quoque exercent presbyteri, qui nempe, et ipsi Christi sacerdotii participes, ut eius 
ministri sub Episcopi auctoritate, ad cultum divinum celebrandum et populum sanctificandum 
consecrantur
§ 3Diaconi in cultu divino celebrando partem habent, ad normam iuris praescriptorum
§ 4In munere sanctificandi propriam sibi partem habent ceteri quoque christifideles 
actuose liturgicas celebrationes, eucharisticam praesertim, suo modo participando; peculiari 
modo idem munus participant parentes vitam coniugalem spiritu christiano ducendo et 
educationem christianam filiorum procurando.
 
Can. 836 - Cum cultus christianus, in quo sacerdotium commune christifidelium exercetur, 
opus sit quod a fide procedit et eadem innititur, ministri sacri eandem excitare et illustrare 
sedulo curent, ministerio praesertim verbi, quo fides nascitur et nutritur.
 
Can. 837 - § 1Actiones liturgicae non sunt actiones privatae, sed celebrationes Ecclesiae 
ipsius, quae est "unitatis sacramentum," scilicet plebs sancta sub Episcopis adunata et 
ordinata; quare ad universum corpus Ecclesiae pertinent illudque manifestant et afficiunt; 
singula vero membra ipsius attingunt diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum et 
actualis participationis
§ 2Actiones liturgicae, quatenus suapte natura celebrationem communem secumferant, ubi 
id fieri potest, cum frequentia et actuosa participatione christifidelium celebrentur.
 
Can. 838 - § 1Sacrae liturgiae moderatio ab Ecclesiae auctoritate unice pendetquae 
quidem est penes Apostolicam Sedem et, ad normam iuris, penes Episcopum dioecesanum
§ 2Apostolicae Sedis est sacram liturgiam Ecclesiae universae ordinare, libros liturgicos 
edere eorumque versiones in linguas vernaculas recognoscere, necnon advigilare ut 
ordinationes liturgicae ubique fideliter observentur
§ 3Ad Episcoporum conferentias spectat versiones librorum liturgicorum in linguas 
vernaculas, convenienter intra limites in ipsis libris liturgicis definitos aptatas, parare, easque 
edere, praevia recognitione Sanctae Sedis
§ 4Ad Episcopum dioecesanum in Ecclesia sibi commissa pertinet, intra limites suae 
competentiae, normas de re liturgica dare, quibus omnes tenentur.
 
Can. 839 - § 1Aliisve quoque mediis munus sanctificationis peragit Ecclesia, sive 
orationibus, quibus Deum deprecatur ut christifideles sanctificati sint in veritate, sive 
paenitentiae et caritatis operibus, quae quidem magnopere ad Regnum Christi in animis 
radicandum et roborandum adiuvant et ad mundi salutem conferunt
§ 2Curent locorum Ordinarii ut orationes necnon pia et sacra exercitia populi christiani 
normis Ecclesiae plene congruant.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License