Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS I DE BAPTISMO (Cann. 849 – 878)
          • Caput I DE BAPTISMI CELEBRATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE BAPTISMI CELEBRATIONE
 
Can. 850 - Baptismus minstratur secundum ordinem in probatis liturgicis libris praescriptum, 
excepto casu necessitatis urgentis, in quo ea tantum observari debent, quae ad validitatem 
sacramenti requirantur.
 
Can. 851 - Baptismi celebratio debite praeparetur oportet; itaque
1_ adultus, qui baptismum recipere intendit, ad catechumenatum admittatur et, quatenus fieri 
potest, per varios gradus ad initiationem sacramentalem perducatur, secundum ordinem 
initiationis ab Episcoporum conferentia aptatum et peculiares normas ab eadem editas; 
2_ infantis baptizandi parentes, itemque qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione 
huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus rite edoceantur; parochus per 
se vel per alios curet ut ita pastoralibus monitionibus, immo et communi precatione, debite 
parentes instruantur, plures adunando familias atque, ubi fieri possit, eas visitando.
 
Can. 852 - § 1Quae in canonibus de baptismo adulti habentur praescripta, applicantur 
omnibus qui, infantia egressi, rationis usum assecuti sunt
§ 2Infanti assimilatur, etiam ad baptismum quod attinet, qui non est sui compos.
 
Can. 853 - Aqua in baptismo conferendo adhibenda, extra casum necessitatis, benedicta sit 
oportet, secundum librorum liturgicorum praescripta.
 
Can. 854 - Baptismus conferatur sive per immersionem sive per infusionem, servatis 
Episcoporum conferentiae praescriptis.
 
Can. 855 - Curent parentes, patrini et parochus ne imponatur nomen a sensu christiano 
alienum.
 
Can. 856 - Licet baptismus quolibet die celebrari possit, commendatur tamen ut ordinarie 
die dominica aut, si fieri possit, in vigilia Paschatis, celebretur.
 
Can. 857 - § 1Extra casum necessitatis, proprius baptismi locus est ecclesia aut 
oratorium
§ 2Pro regula habeatur ut adultus baptizetur in propria ecclesia paroeciali, infans vero in 
ecclesia paroeciali parentum propria, nisi iusta causa aliud suadeat.
 
Can. 858 - § 1Quaevis ecclesia paroecialis baptismalem fontem habeat, salvo iure 
cumulativo aliis ecclesiis iam quaesito
§ 2Loci Ordinarius, audito loci parocho, potest ad fidelium commoditatem permittere aut 
iubere, ut fons baptismalis habeatur etiam in alia ecclesia aut oratorio intra paroeciae fines.
 
Can. 859 - Si ad ecclesiam paroecialem aut ad aliam ecclesiam vel oratorium, de quo in 
Can. 858, § 2, baptizandus, propter locorum distantiam aliave adiuncta, sine gravi 
incommodo accedere vel transferri nequeat, baptismus conferri potest et debet in alia 
propinquiore ecclesia vel oratorio, aut etiam alio in loco decenti.
 
Can. 860 - § 1Praeter casum necessitatis, baptismus ne conferatur in domibus privatis, 
nisi loci Ordinarius gravi de causa id permiserit
§ 2In valetudinariis, nisi aliter Episcopus dioecesanus statuerit, baptismus ne celebretur, 
nisi in casu necessitatis vel alia ratione pastorali cogente.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License