Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS I DE BAPTISMO (Cann. 849 – 878)
          • Caput II DE BAPTISMI MINISTRO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE BAPTISMI MINISTRO
 
Can. 861 - § 1Minister ordinarius baptismi est Episcopus, presbyter et diaconus, firmo 
praescripto can. 530, n. 1
§ 2Absente aut impedito ministro ordinario, licite baptismus confert catechista aliusve ad 
hoc munus ab Ordinario loci deputatus, immo, in casu necessitatis, quilibet homo debita 
intentione motus solliciti sint animarum pastores, praesertim parochus, ut christifideles de 
recto baptizandi modo edoceantur.
 
Can. 862 - Excepto casu necessitatis, nemini licet, sine debita licentia, in alieno territorio 
baptismum conferre, ne suis quidem subditis.
 
Can. 863 - Baptismum adultorum, saltem eorum qui aetatem quattuordecim annorum 
expleverunt, ad Episcopum dioecesanum deferatur ut, si id expedire iudicaverit, ab ipso 
administretur.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License